SANDRA I. RAMOS MALDONADO

Profª. Titular de Filología Latina

Universidad de Cádiz

___________________

Posts

February 21, 12:15 PM
                αἵκυ γενέθλιον 

                   Quinque graduum
                                                   scala Februaria:
                                                                                  pura non facta.

IN FEBRVARIVM

February 19, 11:56 AM

Amica Colombiana meam in mentem affert memoriam Iohannis Orberg, qui de uita decessit abhinc duos annos, quamquam nobis opus reliquit  pulcherrimum in aeternum.

February 12, 03:09 PM
Iuuatne Latine discere... in Hispania?

Libri nonnulli quos per hos dies rimor

Cras, die XIII Lunae, scholas tandem Latinas initium faciam. Cum discipulis primi Gradus Humanitatum priora capitula libri c.t."Familia Romana" euoluere pergam necnon alia argumenta de cultu Graeco Latinoque, sicut annis superioribus tractaui. Cum discipulis autem primi Gradus Philologiae Classicae in mente uersor aliter agere. Quae enim scholae mihi nouae ad usum linguae Latinae exercendum fient diebus Martis singulis per duas horas usque ad mensem Maium. Circulus Latinus Gaditanus iam abhinc non solum Mercurialis, sed  etiam Martialis.

Imago sumpta hinc


February 01, 11:33 AM

   Mensis Ianuarius fugit celer et scriptorium meum manet insulsum atque uerbis uacuum. Age Alexandra, nihilne nouum habes quod dicas? Ita uero est. Timeo equidem ne nihil nouum (dies tero negotiosissimos) neque maximi momenti sit. Bene, Alexandra, cogita. Fortasse autem res una sit noua. Fortasse. Die Mercurii superiore duobus coetibus interfui: alteri una cum omnibus Gregis nostri professoribus Latinae linguae ad disciplinas proximi anni academici inter nos dispertiendas, alteri cum sodalibus condiscipulisque Circuli Gaditani. 

   Primus coetus, in quo nos conuenimus undecim collegae, productus est usque ad fere duas horas et dimidiam. Omnia uere optima sese habuerunt mihi propterea quod scholas Phoneticae et Morphologiae Latinae iterum ministrabo discipulis Gradus tertii (annis superioribus professor quidam antiquior eas mihi eripuit). Etiam pergam moderari scholas nonnullas ad usum Latinae linguae exercendum cum discipulis primi Gradi. 

   Alter autem coetus fuit lepidior et amoenior, nam quamquam breuior et minus frequentatus quam primus (tantum quinque homines, tres scilicet professores et duo discipuli) lingua Latina primas partes egit. Sodali Custodio professori linguae Arabicae tempus defuit ad acroasim Latinam parandam de rudimentis arabicis et ea de causa alia legimus. Capitulum primum et secundum rimati sumus de Historia Apollonii regis Tyri, quae lente et accuratius euoluimus. Fabula nobis aliqua in parte mouit quandam... nescio quomodo dicam, fortasse  quandam commiserationem ac tristitiam. En uobis pars:
    Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniqua cupididate, flamma concupiscentiae, incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Qui cum luctatur cum furore, pugnat cum dolore, uincitur amore; excidit illi pietas, oblitus est se esse patrem et induit coniugem. 
   Sed cum sui pectoris uulnus ferre non posset, quadam die prima luce uigilans inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longe excedere iussit, quasi cum filia secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti filiae suae nodum uirginitatis eripuit, perfectoque scelere euasit cubiculum. Puella uero stans dum miratur scelesti patris impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pauimento ceciderunt. 
   Subito nutrix eius introiuit cubiculum. Vt uidit puellam flebili uultu, asperso pauimento sanguine, roseo rubore perfusam, ait: "Quid sibi uult iste turbatus animus?" Puella ait: "Cara nutrix, modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt nomina."
  Modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt nomina... Num alius modus est simplicior impietatis talis illustrandae? Quantam simul uenustatem!

  Discipuli qui nobiscum erant Latine nesciunt plurimum, sed Patricia et Daniel lectione Latina fructi sunt, mea quidem sententia, eaque fuit sine dubio una ex optimis rebus quae acciderunt mense Ianuario.

January 13, 10:14 AM
Χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἐν τῷ νεῷ ἔτει ἀπὸ Ἀλεξάνδρας


       Intra paucarum horarum spatium nouus annus incipiet quem spero ultra crisin oeconomicam quam grauiter patimur atque ultra altercationes et asperas et cotidianas quae ubique terrarum nobis subsident, prosperum ac propitium fore omnibus uobis amantibus utriusque linguae, praesertim Latinae. Quamobrem quid melius est quam ueteri anno ualedicere concinentes cum Horatio hoc carmen dulcissimum (carm. III 9) in quo poeta suauiter altercatur sua cum puella.

       De Amoebaeo carmine agitur cuius haec lex est, ut "qui posterior dicit, priorem uincat, maius aliquid subiiciendo". Versuum systema est Asclepiadeum quartum, i.e., uersus Glyconicus quem sequitur uersus Asclepiadeus minor:


      Ode porro haec tanti aestimatur a Scaligero, ut eius describere sententiam non pigeat. Sic ait libro VI Poetices (editio secunda a.1581, p. 880):
"Omnes inquam [scil. Horatii Odae] tantae sunt venustatis, ut et mihi et aliis prudentioribus omnem ademerint spem talium studiorum. Inter caeteras vero duas animaduerti quibus ne ambrosiam quidem aut nectar dulciora putem. Altera est tertia quarti libri: 
          Quem tu, Melpomene, semel  / Nascentem placido lumine videris. 
Altera est nona tertiae: 
Donec gratus eram tibi.  
Quarum similes malim a me compositas quam Pythionicarum multas Pindari et Nemeonicarum, quarum similes malim composuisse quam esse totius Tarraconensis rex."
     Ecce uobis carmen a choro concinentium c.n. Tyrtarion cantatum et hoc in loco a Ludouico Desprez interpretatum atque optimis notis illustratum:

 

HORATIVS: Dōnec grātus eram tibī,
nec quisquam potior bracchia candidae
ceruīcī iuuenis dabat,
Persārum uiguī rēge beātior. 
LYDIA: Dōnec nōn aliā magis
ārsistī, neque erat Lydia post Chloēn,
multī Lydia nōminis
Rōmānā uiguī clārior Īliā. 
HOR.: Mē nunc Thressa Chloē regit,
dulcēs docta modōs et citharae sciēns,
prō quā nōn metuam morī,
sī parcent animae fāta superstitī. 
LYD.: Mē torret face mūtuā
Thūrīnī Calais fīlius Ornytī,
prō quō bis patiar morī,
sī parcent puerō fāta superstitī. 
HOR.: Quid sī prisca redit Venus,
dīductōsque iugō cōgit aēneō,
sī flāua excutitur Chloē,
rēiectaeque patet iānua Lydiae? 
LYD.: Quamquam sīdere pulchrior
ille est, tū leuior cortice et improbō
īrācundior Hadriā,
tēcum uīuere amem, tēcum obeam lubēns.
***

Valeatis quam salsissime omnes usque ad annum MMXII, quem felicem faustum fortunatum uobis  lectoribus precor ex hoc insulso scriptorio. 

Beati estote neque leuiores cortice neque improbo iracundiores Hadria!

December 16, 03:14 AM

     Ecce exemplum "preambuli" uel Priamel primum quod in Graecia scriptum esse dicitur a poetria Sapphone compositum:
οἱ μὲν ἰππήων στρότον οἰ δὲ πέσδων,
οἰ δὲ νάων φαῖσ΄ ἐπὶ γᾶν μέλαιναν
ἔμμεναι κάλλιστον͵ ἔγω δὲ κῆν΄ ὄτ-
 τω τις ἔραται.   
      En tibi, candide lector, aut tibi, lectrix beneuola, "preambulum" hodiernum quod hodie forte casuque offendi, dum per rete uniuersale nauigabam, a me in sermonem Latinum uersum atque illustratum:

Hodiernum "preambulum" quod aiunt Priamel

December 08, 04:43 AM

Imago ab Alberto Montt delineata sumpta hinc 
[Verba mutata Latineque uersa sunt a me] 

       Placent mihi retia uel fora quae dicuntur socialia per Interrete abundantia, sed haud omnia uidelicet: Nam quamquam "homo esse naturā animal sociale" dicitur (uel potius "politicum" apud illum Philosophum, i.e πολιτικὸν ζῶον),  loca tamen ubi homines sese conueniunt, quasi Theatrum Mundi, neque aequalia neque idonea sunt ad sermones serendos. Exempli gratia, forum istum frequentatissimum "Facebook" nuncupatum mihi aliquando displicet utpote strepitosum quasi Circus Maximus atque animos oculosque saepius distrahens in res alienas; alterum autem praefero, illa scilicet quasi silua interretialis ubi auiculae diuersae minurritiones proferunt et suaues et breues. 

     Abhinc nonnullos dies, uerbi gratia, illo in canoro foro retiali quidam minurriens gratulatus est nostro Nemini etiam minurrienti, quippe qui probationem quandam superauisset, sententia usus hac: "Pollices erectos tibi ostendo!", quae sententia studium mihi mouit ideoque actutum quaesiui quomodo antiqui Romani  uerbis expresserint hoc signum nobis hominibus hodiernis notissimum ad approbationem significandam.

     Inter omnia etenim propter quae Facebook distinctius est quam cetera fora, manicula apparet illa pollice uerso sursum, quod sibi uult PLACET (figura autem maniculae pollice uerso deorsum significante uidelicet contrarium, i.e. DISPLICET, infeliciter non exstat). Quae consuetudo unde ueniat, in dubio esse uidetur uel potius in errore, nam in Antiquitate Graeco-Romana res sese aliter habebat, quod Erasmus ille Roterodamus recte et breuiter et sapienter suis in Adagiis expressit huiuscemodi:

PREMERE POLLICEM, CONVERTERE POLLICEM (746
Antiquitus in pollice fauoris erat studiique significatio. Qui faueret, pollicem premebat, qui minus faueret, pollicem conuertebat. Qui gestus in prouerbium abierunt, ut iam premere pollicem dicatur, qui quoquo pacto fauet, conuertere qui male uult. Plinius lib. XXVIII, cap. II (25): 
Pollices, cum faueamus, premere etiam prouerbio iubemur.  
Iuuenalis (3, 36-37): Conuerso pollice vulgi / Quemlibet occidunt populariter.  
Horatius utroque pollice dixit pro summo fauore (Hor. Epist. I, 18, 65-66): 
 Consentire suis studiis qui crediderit te Fautor,
utroque tuum laudabit pollice ludum
.  
 Porphyrion enarrat hunc ad modum: Vtroque pollice, id est utraque manu συνεκδοχικῶς, synecdoche a parte totum. An qui vehementius laudat, manus iungens iungit pollicem cum proximo. Acron hoc pacto: Vtroque | pollice συνεκδοχικῶς manu utraque, sublataque pariter ac saepius mota. Hic enim gestus valde laudantium est. Sane utrunque, sicut ex iis coniici licet, prouerbii origo fugit.
Nomisma dictum "de Cavillargues" (ca. saec. II-III) ubi editor ludorum pollicem pressum exhibet.
In Museo Archaeologico Nemausi  (uulgo Nîmes) [Imago sumpta hinc]
Gulielmus Baxterus uersus supra appositos Horatianos nota illustrauit hac:
Vtroque pollice, compresso significare volebant deosculandum esse eum qui bene luserat; contra conversis pollicibus ignave devictum necari jubebant. Eo enim modo necantur pulices: Et verso pollice vulgi, Quemlibet occidunt populariter (Juvenalis 3, 36). Frustra se hactenus torserunt eruditissimi. Quid apertius?
Si ergo Latine gratulari uel deosculare aueres eum qui hoc in Theatro Mundi partes suas bene egisset, caue  uertere pollicem siue deorsum siue sursum sic:

Pollex uersus siue deorsum siue sursum:
signum mortis utrumque apud antiquos Romanos

Immo potius preme quam citissime utrumque pollicem, nam pro gratulatione approbationeue contra uidereris tuo in animo ei exoptare hoc: "Volo uehementer ut omnia tibi infeste uertant!"

***
Post Scriptum:

Auro cedit honos, auro uaenalia iura, 
 Auro plebs fuluo pollice utroque fauet. 
Omnia diuitiis diuina humanaque pulchris 
Parent et quicquid sub Ioue mundus habet.

Ferdinandus Arcaeus Beneuentanus scripsit  
(Salmanticae 1533)

November 13, 01:06 PM

Provocatio ad linguas Graecam Latinamque in patrimonium omnium gentium recipiendas

 Ἔφεσις τῷ τὴν Ἑλληνικήν τε καὶ Ῥωμαικὴν γλώττας ὥσπερ παγκόσμιον τοῦ ἀνθρωπίνου γένους οὐσίαν ἐπιγιγνώσκειν.


"Membra cuncta illius omnium gentium consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur (…) ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum in Europa linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse, (…) tum ut recipiant utramque linguam in “totius humani generis patrimonium” (…)"
"Cum quidem indicem earum rerum scrutaremur, quas consociatio omnium gentium cultui humanitatique provehendis, vulgo UNESCO, in patrimonium totius generis humani recepisset, sermones gentium, quae suis linguis Garifuna atque Semeiskie appellantur, una cum fabulis populi Zapara praesenti sermone traditis invenimus. Quod quidem nos magno gaudio affecit, cum toto animo credamus omnem cultum, quicumque posteritati adservatur, ad ditandam humani generis varietatem ac memoriam haud parum facere posse. Nemo autem erit quin sermonem tum Graecorum, tum etiam Romanorum hereditatem, licet non sensibus apparentem, toti humano generi magni aestimandam affirmet. 
"Etenim innumera philosophorum praecepta una cum naturalibus inquisitionibus, iuris institutionibus ac litterarum monumentis sunt per saeculorum decursum his duabus linguis illustrata. Itaque firmiter censemus atque contendimus utrumque nostrorum maiorum sermonem in hoc patrimonio numerandum esse."
"Quodsi tu quoque nobiscum sentis, praecamur incepto calculum adicias nomen tuum huic petitioni adscribens:




 "SVMMOPERE EGEMVS TVO AVXILIOSVBSIGNA IGITVR LIBELLVM ET OPEM FERVT SERVENTVR CVLTVS ET HVMANITAS!"


"De hoc quidem ac de quibusdam aliis argumentis die XXVIII mensis Novembris, hora III cum dimidia p.m., disputabitur in aedibus Academiae Vivarii novi, quo vos omnes ad scholarum nostrarum inaugurationem sollemniter invitamini."

Hoc inceptum auspiciis Academiae Vivarii Novi provehitur

***


Alexandra Ramos, profestrix Gaditanae Studiorum Vniuersitatis, corde atque animo menteque uehementer consentit paene omnibus cum uerbis huius petitionis. Triste quidem est causa cur prouocatio haec facienda sit, utpote quod infeliciter linguae Latina Graecaque in summo discrimine sint, nam in dies minuitur earum praesentia non solum in scholis Lyceisque necnon Vniuersitatibus, sed maxime in hodierno cultu ciuili. Gaudendum tamen est quod homines sunt, uel potius sumus qui cogitemus linguas Graecam Latinamque colendas et tutandas et diuulgandas uiua uoce esse. Siquidem linguae Latina Graecaque totius patrimonii occidentalis exstant medulla et secum cultum ciuilem trahunt.

Ego calculum iam adieci et nomen dedi meum. Spero quoque tu.

November 07, 11:11 AM
Symbolam lente scribo per hos dies de quadam epistula Erasmiana in Plinium eamque lente propter res academicas multiplices molestasque quae animum distrahunt in contrarias partes. Dum exarabam et libros aliasque symbolas euoluebam, casu offendi opus quod, ut uere fatear, admodum ignotum mihi erat, id est, prorsus nesciebam nostram "diuinam" Comoediam siue Tragicocomoediam de Callisto et Meliboea (1499) notissimam apud nos titulo CELESTINAE, uersam esse in sermonem Latinum.

Auctor fuit Caspar Barthius qui uersionem in lucem protulit Francofurti anno 1624 titulo hoc:

De lenonum, lenarum, conciliatricum, servitiorum, dolis, ueneficiis, machinis plusquam diabolicis, de miseriis iuvenum incautorum qui florem aetatis amoribus inconcessis addicunt, de miserabili singulorum periculo et omnium interitu, 
liber plane divinus.



Apud peregregium Marcelinum Menéndez Pelayo haec est uersio uel optima omnium quae de hoc opere factae sunt lingua quacumque. En uobis argumentum, Latine uidelicet:
Сallisto iuuenis erat nobili prosapia, acri ingenio, agili corpore, tenere educatus, dotatus plurimis animi et corporis gratiis, statura inter celsam et breuem media. Hic capitur Amore Meliboeae, adolescentulae speciosissimae, generosissimae et Fortuna lautissimae, unicae heredis parentum suorum Pleberii et Alisae, iisque charissimae. Haec, alioquin pudicissima, uicta tandem est Callistonis assultibus, conciliatrice Caelestina, muliere lenâ astutissimaque quae et seruos Callistonis duos dolo in suas partes traxit, ut quid Domino pro se quisque deberet, obliti, lucrum et uoluptatem suam eius utilitati praeponerent. Ad extremum pessima et infelicissima finis secuta est tam Dominos Amatores quam seruos horum nequam et malos.

Fruimini lectione.
October 01, 03:57 AM

Aestas autumnascit ideoque nihil melius ad hoc celebrandum quam carmina aestiua autumnum redolentia ratione haicuum composita afferre meum in scriptorium, ut moris est mihi. Spero igitur fore ut uos eis fruamini pariter atque ego fructa sum, quippe cum haicua uiuida sint pleraque imaginibus pulcherrimis illustrata.


Mulsae spumantis
lagoena, num copona
api fueris?                       ........................ De calore [Irisatus Yohokamensis d. 6 m. Iulii]

Imum uolumen:
Intimum penicillum
Quot depingeret.              ......................... De Thesi a matre semilecta [Xauierus Fran]

Nudus sub sole,
Quasi sub amasia,
Iacens in acta.                 .......................... In acta iacens [Xauierus Fran]

 Aestate noctu
Gigans blatta sub lecto
Pavor maximus              .........................   Alhana / Alexandra [Minurriens d. 6 m. Augusti]

Pulmo marinus
Mortuus in arena
Aestifer pontus           ............................... Alhana [Minurriens d. 18 m. Augusti]

Aestivi solis
occasu quam placide
emoritur lux.                  .............................. Frans Terryn [Harundine]

Ne publicae res
pisciculive nimis
aestu coquantur.            ............................... Haicu taoisticum [Stephanus Coombs]

Soror capillos
meos heri totondit:
Vesper augustus.         ................................ "Seguidilla" modo Haicuum [Thersites, m. Augusto]

rogat pudica:
"quo trudis tu digitos
nimis salaces"             .............................. Mimosa pudica: Haicu Muretianum [Nemo Oudeis]


Pisces et correctores. Haicu Muretianum [Nemo Oudeis ]



Vt clauo clauus,
amore nouo uetus,
sic correctores            ......................... Haicu Erasmianum [Alexandra Ramos Aestate 2011]

Vernis in guttis
ut in nectare suo
flos conditus est.         .......................... Flos conditus [Alexandra Ramos Aestate 2011]

Oves et pastor
sub occidente sole
ovile petunt.             ........................... Scriba Latinus [Minurriens d. 7 m. Augusti]

Gravia prūna
altīs ē ramīs horrent
mox dēlāpsūra              ........................ Scriba Latinus [Minurriens d. 27 m. Augusti]

Tecta sub tecto
ne hiems iam coeperit
columba timet                 ....................... .Scriba Latinus [Minurriens d. 4 m. Septembris]

Animus dolet,
sed ex ore gaudia
perpluunt verna.                   ...................... Bifariam  [Sulpicia]

Si uerba siles,
autumnat quodammodo:
fur aestatis!                           ...................... Haicu Sulpicianum [Alexandra Ramos]

Vineta sua
autumnitate prima
caedit poeta.                       ........................ Haicu Horatianum [Alexandra Ramos]

cogitamenta
liquefacit in caelo
calor effusus.                      ........................ Scriba Latinus [Minurriens d. 8 m. Septembris]

anima terrae
horā vibrat suspensā
antelūcānā                           ........................ Scriba Latinus [Minurriens d. 14 m. Septembris]

Avido rostro
tundit turtur frustula.
Autumnus instat.                ......................... Tom Deneire [Harundine]

Ostia pulsat
sub galli cantum frigus.
Autumnascit. Au!                 ....................... Aestas autumnascit [Alexandra Ramos]

***
P.S.:

necopinate
micant in micis salis
fragmenta solis

Flores arentes. 
Sub marmore calido 
omnes requiescunt

Num jam fessa sint
labia tibicinis
procul canentis?
(@Irisatus)

Lucem aestiuam! 
Ne mei deseris nunc: 
Corus autumnat. 
(Pinarius 19/09/2011)

Nocte rigatá 
Egelidam fenestra 
Auram scribenti. 
(Xauierus Fran 21/09/2011)

September 02, 07:22 AM
Ad Georgium

Nonnullos abhinc dies symbolam a Nicolao Sallmann scriptam iterum legi "De duobus generibus Latinitatis hodiernis" [Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, pp. 231-240], cuius prior pars tractat sermonis cottidiani et Latinitatis Ciceronianae classicae formam atque altera pars est de sermone Latino hodie docendo et discendo et adhibendo, i. e. de libertate loquendi. Quamuis multa illic scripta studium excitauerint meum, nunc tamen mentionem praecipuam facere uolo uerborum horum:


 "Iam alteram (breviorem) partem orationis assecuti sumus, i. e. ad methodum docendi et discendi. Non loquor de scholis lyceis gymnasiis universitatibus, quibus opus est paedagogia speciali, quippe cum instituant alumnos plus minusve invitos, quos oportet methodis commodis et suavibus allicere ad litteras Latinas. Mea interest amatorum, qui desiderio Latino impulsi suo Marte accedunt ad sermonem Latinum. [...]".



Quid exacte dicere uoluerit hoc in loco peregregius Nicolaus Sallmann haud admodum intelligo (μαθήτρια γὰρ βραδεῖα εἰμι), quoniam non solum methodum Latinae linguae docendae et discendae actiuam, ut ita dicam, aut uiuam aut ex rerum natura petitam uideri modum maxime opportunum commodumque et suauissimum omnium ad studium litterarum Latinarum allicendum ego sentiebam (nam "quid magis naturae congruens -ut uerba Michaelis uon Albrecht afferam scripta in eodem libro pag. 32- quam de litteris Latinis ea lingua loqui, qua conscriptae sunt?"), sed etiam putabam alumnos qui saltem Studiorum Vniuersitatem ad Latinam Graecamque linguam et litteras discendas petunt, haud inuitos agere, sed potius "desiderio" utriusque linguae cultusque Graeco-Latini "amore" impulsos.

Vtcumque res sese habet, professor Sallmann recte dixit hac in parte: paedagogia speciali opus est... sed, mea quidem sententia, non tantum discipulis, sed praecipue magistris professoribusque "qui a Coetu Romano desciuerunt -ut Arcadius Auellanus inquit- et, quoniam ciuilitatem Romanam exuere nolunt, has disciplinas conseruandas prosequendasque iudicant; uerumtamen, quum usum sermonis et exercitationem in rebus scholasticis defectione amiserunt, Latinam linguam ex auctoribus Romanis eruere atque tamquam ab extrinseco in usum linguae introire tentant. Hos fortasse philologos recte appellabimus."

Magister cuiusdam Lycei qui paucos abhinc annos methodo Orbergiana uti coepit atque etiam primum quadam in Vniuersitate mense Septembri continenti linguam litterasque Latinas profitebitur, ad me misit epistulam uehementer excruciatus cogitatione hac: qua uia ambulet optima ad docendum. Fateor respondisse me quoque esse satagiam propter optimam uiam academicam docendi inueniendam (quae forsitan non alia sit quam illa Humanistarum!), quippe quae eadem cruciamenta mihi sint nonnullos abhinc annos. Difficilius enim est, ut mea fert opinio, linguam Latinam in Academia docere quam in Lyceis, cum nobis professoribus praecipuum propositum sit, ut dicunt, inuestigatio scientifica atque inquisitio philologica.

Nobis itaque professoribus paedagodia specialis quaerenda est, si alumnos allicere uolumus ad litteras Latinas, id est, necesse est nos et sermonem Latinum callere ususque scholasticos scire et philologiae haud ignaros esse. Ceterum, cum Nicolao Sallmann consentio hoc in loco:
Cum plurima pars Lyceorum ["et Vniuersitatum" ego adderem] non artem loquendi ["neque intelligendi" ego dicere auderem], sed facultatem legendi ["uel potius uertendi in sermonem uernaculum" ego denuo adderem] praescribat, institutio scholaris muta manebit nec revivescere poterit.
Plura de hoc argumento iterum scribam otiosa.


August 20, 06:05 AM
"Ἔρωτος ὅρα, ξεῖνε, μιαιφονίαν"


Τὰ γραμματεῖα καὶ ὁ κάλαμός μου

- Κατὰ τὴν ὁδὸν Ἑλληνικῶς προέρχομαι βραδύτατη, ἀλλὰ οὐ λειποψυχέω.

- Σοφῶς, ὦ Ἀλεξανδρα, ἀγαθὴ μαθήτρια!

- Οὐκ ἀγαθή εἰμι, ἀλλὰ βραδεῖα τε καὶ μῶρα Οὐ γάρ ἐστι ῥᾴδιον τὸ μανθάνειν τὴν Ἑλληνικὴν φωνὴν. Οὐαί μοι...! Γράφω γὰρ φλυαρίας. Τοιγάρτοι μὲν ἀσκεῖν πολλὰ δεῖ, ἀναγινώσκειν δὲ τάδε:

  • ΔIAΛOΓOI ATTIKOI - Τί δ´ διανοεισθε περι του ελληνίζειν; Quid cogitatis de Graece loquendo? 
    • Σχολὴ εἰς τὸ τὴν ἀρχαίαν Ἑλληνικὴν γράφειν, ἀναγινώσκειν, λέγειν καὶ ἀκούειν

     Alia legenda:
    Per il lessico greco (Vivarium Novum)
    Bardon et Gomez, L.: Lēctiōnēs Graecae, sīve manūductiō Hispānae juventūtis in linguam Graecam, Madrid 1856.
    Morice, F. D.: Stories in Attic Greek, forming a Greek reading book for the use of junior forms in schools, Rivingstons, London 1883 [quarta edizione]. [Ristampa lievemente riveduta: Mahoney, A.: Morice’s stories in Attic Greek, Focus Publishing, Newburyport 2006].

      July 11, 04:13 AM

           Lectionem grammaticam mihi cachinnos mouere numquam in animo finxissem. Nam illo in libro auctoritate Academiae c.n. RAE in lucem nuper edito quem abhinc aliquos dies summatim existimaui (qui liber alioqui mendis non solum typographicis refertus est), locum iocosum de lingua Latina pronuntiationeque Hispanorum corrupta offendi ab Antonio nostro Nebrissensi descriptum. En uobis initium (rationem uero interpungendi aliqua parte mutaui et menda aliqua enmendaui):
      `N´ praecedente `g´ quem sonum habeat magna totius Hispaniae cum omnibus doctis controuersia est. Omnes namque Hispani `signum´, `pignus´, `agnosco´ et similia sic proferunt ac si `c´ pro `g´poneretur. Viri tamen eruditi Graeci et Latini dictiones huiuscemodi sono quodam ex utraque littera misto lingua ad palatum tota molliter illisa pronunciant. Nemo scit hodie quemadmodum ueteres illi non modo `gn´ sed alias quoque litteras proferebant. Est tamen longe credibilius ueros litterarum sonos in Italia et Graecia resedisse quam in Hispania, quae totiens barbarorum dominationi manus ceruicemque praebuit. 
          Quamquam forsan exeunte saeculo quinto et decimo nemo sciebat quemadmodum ueteres illud `gn´ pronuntiarent, hodie fere pro certo habetur uariis indiciis alteram litteram sonum nasalem uelarem, alteram nasalem dentalem habere, i.e. [ŋn], sicut inter alia uestigia testimonio sunt inscriptiones antiquae nonnullae repertae in quibus legitur INGNES aut  INGNONIMIAE. Sonus autem quem Antonius hoc in opere (alio in opere posteriore palinodiam, ut uidetur, cecinit) barbarum existimat et comdemnat corruptum ad litteras `gn´ latinas enuntiandas, non est hic palatalis nasalis [ɲ] -sonus quidam ex utraque littera mistus lingua ad palatum tota molliter illisa, littera uidelicet nostra `ñ´ descriptus, sed quidam duplex sonus [kn].

           Sed legere locum Nebrissensem pergamus dignum risu hunc:
      Sunt tamen qui dicant ex ista ratione dicendi nescio quam turpitudinem intelligi, quae in re praesertim diuina auditorum animos offendat. Nam si dixerimus -inquiunt-  `cognomen´, `cognosco´, `cognitus´ et similia, ilico incidimus in absurdum quendam sensum quem primoribus syllabis ostendimus. O homines impudentes atque petulcos, qui etiam ea quae omni sermonis reique turpitudine carent, ex animi sui libidine interpretantur. Si enim dixerit quispiam illud ex Euangelio Ioannis "cognosco oues meas et cognoscunt me meae", ego nihil sentio quod me pudoris rubore suffundat. 
          Quem sensum absurdum Hispani impudentes atque petulci subintelligant? Ecce liquide expressus ab Antonio:
      At uos, homines nequissimi, perinde ac si genitale foemineum subintelligeretis, "hoc natat in labris et in udo est Maenas et Atis". Quod si essetis mundi, quemadmodum Apostolus inquit, "omnia etiam inmunda uobis essent munda". Nunc uero cum sitis immundi atque etiam toti in libidinem pruriatis, ab iis quae munda sunt, occasionem immundiciae uestrae accipitis. Quid uero facietis cum illud ex Euangelio auribus uestris insonuerit "foedere non ualeo, mendicare erubesco" et illud  "foederunt manus meas et pedes meos", "oculus Domini super iustos", "haec requies mea in saeculum", "Socratem fidibus docuit nobilissimus fidicen Connus". Num id cum Latine legimus quempiam offenditur? Testes nomen honestissimum in iudicio et alibi turpe. Cum legimus in Sacris Litteris "surrexerunt in me testes iniqui", estne quisquam adeo procax qui illud in turpiorem partem accipere uelit? [...]
         Nesciebam reuera Antonium tam facetum et iocosum fieri posse neque putabam umquam Phoneticae uel sonuum Latinae linguae studio me magnopere arridere.


      June 25, 06:07 PM


      - Ἐλλενικῶς γράφειν καὶ ἀναγινώσκειν καὶ λέγειν σφόδρα βούλομαι.

      - Πῶς, Ἀλεξάνδρα ;


      - Οὐδεμία ἡ ἡμέρα ἂνευ γραμμῆς, sicut Latine decreui.

      - Εὖγε.

      - Σήμερον γραμμάς τινας ἤγαγον. ἀλλὰ αὔριον οὐκ οἶδα.
      June 13, 06:50 PM
      Die Saturni superiore cum familia amicisque nonnullis Museum Nauale ac Pantheon Marinorum Illustrium quae quidem meo in oppidulo sunt, uisitaui. Multa studium meum excitauerunt et multa didici, de historia scilicet Europae et praecipue Hispaniae deque eius proeliis naualibus (iuuenis Panthei dux linguae Latinae antiquus discipulus erat salsissimus, qui multum risum nobis mouit!). Nesciebam enim tantas res gestas fuisse parua in  paene insula ubi habito, "Villa Regia" a die 27 mensis Nouembris an. 1813, nuncupata uidelicet Diuus Ferdinandus (uulgo "San Fernando") in memoria regis Hispaniae Ferdinandi nomine VII atque in honore fortitudinis incolarum aduersus exercitum Francogallicum inter "Bellum  pro libertate Hispanica tuenda" annis 1808-1814, "villa" autem olim nota pulchriore nomine "Insula Legionensis" (i.e. "Isla de León"), quippe quod dicatur has terras fere insulares perillustrem familiam Pontium Legionensem ("Ponce de León") habuisse ac possedisse. 

      Inter omnia quae inspexi plurima, exemplar  inscriptionis cuiusdam Latinae animum adlexit meum:

      Porta Maris in Arce Nauali Carracae ubi inscriptio Latina supra Porticum legitur haec:

      TV REGERE YMPERIO
      FLVCTVS, HISPANE,
      MEMENTO

      Imago a CaiMac/J.Piñero capta sumptaque hinc 
      Inspexi quidem inscriptionem (in memoria regis Hispani Caroli nomine III ca. 1789 incidere iussa refertur) non supra Porticum Arcis Naualis Carracae, sed per exemplar in Museo seruatum iuxta quod legebatur haec interpretatio:

      Tu regene (sic) imperio fluctus Hispane memento
      *Acuérdate España que tú registe el imperio de los mares (!¡)

      quae per alios locos Interretis quoque inuenitur Hispanice interpretata huiuscemodi (ad lectorem Hispanice nescientem in Latinum uerto):

      *Tu rexisse imperium maritimum, Hispania, memento (¡!)

      Pro certo non habeo quis transtulisset inscriptionem, sed liquide patefacit neque optime Latine sciebat neque Vergilii Aeneida (VI 851) nouisset, utpote quo in loco, ut notum sit, Anchises Aenean prophetice moneat de imperiali munere fatoque Romano:

       Tu regere imperio populos, Romane, memento.

      Haud semel quidem Vergiliani uersus epici ab Hispanis sumpsi sunt in decursu Historiae ad gloriam eius Imperii celebrandam, sicut anno 1572 archiepiscopus Valentinus Gomesius Miedes in epistula nuncupatoria ad summum Hispaniarum atque Indiarum imperatorem Philippum titulo II cecinit:

      Cunctus ab Hispania terrarum panditur orbis.

      quod legendum est iuxta Aeneida I 374:

      Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis.



      Verisimile est qui inscriptionem illam Portae Maris uerserit, desiderio motum de imperio Hispanico amisso potius cogitauisse quam de uersu Vergiliano admonitorio atque de imperio eo quod nauta Hispanus omnis, Porta Arcis Naualis Carracae transgressa ac superata, deberet sumere ad fluctus regendos et ad pericula maris subeunda futura, id est:

      Tū regere imperiō fluctūs, Hispāne, mementō

      "Tu misión, español, es regir los mares con autoridad, recuérdalo"

      At... uae misero tibi, Hispane, qui hodie immemor regere terras fluctusque nescis imperio!

      ***

      Ad curatores Musei Naualis, postquam nonnulla plura peruestigauerim, scribam mittamque hanc interpretationem, mea quidem sententia, rectiorem atque etiam uersum Vergilianum. Fortasse nihil corrigant, sed quod agendum est, agam mota et perculsa rationis imperio.


      June 08, 05:49 PM

         Per hos dies in quibus multum dictum est de Gallis eorumque "lege coniecturae innocentiae" et de Germanis eorumque "praecipitibus accusationibus" et de Hispanis eorumque "cucumeribus insontibus", recordata sum quandam facetam fabellam ab archiepiscopo Hispano Bernardino Gomesio Miede (ca. 1515-1589) in Commentariis de sale conscriptam (Valentiae 1579), in qua primae partes actae sunt a quodam facetiore mireque perarguto parasito cui nomen est Moretus, "sic ab eius colore fusco dictus a Paulo Iouio (1483-1552), Italo historico elegantissimo, propter insignem illius parasitandi artem inter illustres sui temporis relatus". Quamuis nondum inuenerim ubi exacte relata sit haec historia inter opera Pauli Iouii Nouocomensis quotquot extant omnia, nisi ficta sit, ecce tamen uobis:

         "Sed hanc quidem multo augustiorem inter proceres et magnates urbis comparari [Moretus] solitus erat in conuiuiis, comiter ac sine contumeliae aculeo unicuique quod suum esset appingens.
         Nam superioribus diebus forte, accumbentibus Hispanis simul et Gallis cum eodem Paulo Iouio in mensa perillustris Cardinalis Farnesii, Moretus huic addictissimus, interim cum Gallis agens, multa de Hispanis cum summa eorum uituperatione referebat. Cum Hispanis uero contra, Gallos laudando uehementer extollebat. Interrogatus ab Italis cur modestiae Hispanorum apud Gallos tam impudenter detraheret sibique ab Hispanis plura accepturo tam male consuleret?: «Quia noui -inquit-  utriusque gentis ingenium; Gallis enim, quia plura sibi arrogant, non tam propriae laudes quam aemulorum uituperationes gratae fiunt. Hispani autem, paulo gloriosiores, laudari apud se aemulos libenter patiuntur, quoniam ex eorum laudibus maiores sibi accrescere putant. Quare dum sic me gero, et omnibus ualde gratus sum et capio munera parte ab utraque simul."


      At nolite sollicitari, lectores lectricesque beneuolentes, aculei paulo salsiores  in Hispanos a me ipsa intorti erunt in posteriore commentario, ne insulsum bellum Hispanico-Gallicum neque Hispanico-Germanicum frustra sumamus hodie.
      June 04, 06:11 PM

      Grammaticae Hispanicae Nebrissensis editionem a domo editoria "Circulo Lectorum" praebitam et auctoritate et auspiciis nostrae Regiae Academiae Hispanicae c.n. RAE aliquos abhinc dies emi continentem quoque selectas Paginas Nebrissenses  has Latinas:
      • Introductiones Latinae (1481)
      • De corruptis Hispanorum ignorantia quarumdam litterarum uocibus (Repetitio secunda, 1486)
      • Introductiones Latinae (ca. 1488)
      • Introductiones Latinae recognitae atque interpretatae (1495)
      • Vafre dicta philosophorum (c. 1498/1500)
      • Tertia quinquagena (1516)
      • Diuinum apiarium (1520)
      • Thalichristia (1ª ed. 1522; 2ª ed.1525)

      quae etiam inter alia praebet in fine libri (pp. 625-637) "Glossarium Nebrissense", auctrice profestrice nomine Lourdes García-Macho, in quo fere quadringenta uocabula Grammaticae Hispanicae (1492) in sermonem Latinum uersa sunt secundum quod apparet in Lexico Hispanico-Latino Nebrissensi (c. 1494), exempli gratia:
      albórbolas de alegría: iubilus,
      amador de antigüedades: antiquarius,
      amador de mugeres: mulierosus amasius,
      amadora de varones: uirosa mulier,
      donoso:  facetus, salsus,
      guadafiones: manicae lineae [trabas],
      salmuera, sudor de lo salado: salsugo.
      Editio Grammaticae Hispanicae a profestrice Carmine Lozano parata est (Barcinone 2011), curante paginas Latinas Nebrissenses Philippo González Vega. Primo aspectu editio optima uidetur, quam adhuc maxima uoluptate euoluo delectata rebus grammaticis, sed praecipue Latina lingua. Quamobrem de hoc libro fortasse alio die scribam plura studium meum mouentia. Sed quamuis magna in parte lectione fruar, mihi tamen dicendum est aliqua parte editionem haud optimam atque interpretationem Hispanicam durissimam uideri. Unum exemplum afferam ne taediosa fiam:

      Quodam in loco Introductionum Latinarum (1495) Antonius ille Nebrissensis de uoce praeclara "tempore" scribit et sententias illustrium auctorum Graecorum memorat, sicut Thales ille Milesius et Aristoteles et Cleobulus Lyndius, "cuius ea de re uerba nos in distichon sic redegimus" (p. 223):

      Copia uerborum rerumque inscia uersat
      mortales
      , tempus perficit atque sapit.

      Ecce interpretatio quae Hispanice legitur hac in editione:

      "La copia de las palabras y cosas torna en ignorantes
      a los mortales
      , el tiempo les mejora y hace sabios"

      Quam dudum "copia uerborum rerumque" inscios reddit mortales? Res mihi ad sensum non quadrat, sed non solum ad sensum, sed etiam ad numerum. Nam primo in uersu syllaba deest una ad hexametrum perficiendum.

      Sed si legere pergimus atque in calce paginae 235 (duodecim scilicet paginis post) rimamur commentarium quem Antonius Nebrissensis ipse facit, hanc lectionem reperimus permiram:

      Cleobuli uerba quae ille soluta oratione dixit, nos addita metri necessitate redegimus in distichon, idest in duos uersus, hoc modo: "copia uerborum rerumque inscicia uersat" et caetera, quasi uelit dicere homines in adolescentia duabus rebus inuoluuntur, hoc est rerum ignoratione et uerborum abundantia, sed postea aetate perficiuntur et sapiunt.

      Nihil habeo quod addam, nisi "intelligenti pauca" et uerba Quintiliani haec (inst. V 13, 38):

      ... aut inscitiae rerum uerborumque et insulsitatis etiam,...

      Haud semel, sed saepius lego in paginis interretialibus atque ubique collegas nostrates haud insulse queri de pedis ictibus in Latinum inflictis non solum ab hominibus alienis a linguis cultuque Graeco-Latino, sed etiam, quod grauius est, ab historicis scriptoribusque rerum gestarum Romanarum antiquariisque. Sed procul dubio deterrimi omnium sunt philologi hodierni qui linguam Latinam neglegunt et torquent ideoque philologiam ipsam (ego ipsa quidem prima pessimaque omnium!). At tales pedis ictus, ut uidetur, non solum sunt Hispanorum.


      May 26, 10:48 AM
      Post nonnullos annos absens a Grege Latine Loquentium, nuper salutem denuo sodalibus dixi, praecipue autem Victorio cui, dum aestate superiore reliquias inclutas Ostienses oculis collustrabamus una cum aliis participibus inter quendam conuentum Romanum, in Gregem iterum ingredi pollicita eram. Promissum quidem absolutum. Nescire tamen fassa sum an epistulas eorum doctissimas perlegere integras cunctasque atque ad aliquos respondere possem, quippe quod minimum temporis otiosi spatium sit eis quae grauibus oneribus domesticis obsideamur et officiis muneribusque diuersis fungamur, sed pro modulo meo conabor, cum sermonis Latini peritiorem esse aueam et compertum habeam in Grege esse scriptores optimos. Repperi eosdem quos abhinc tres annos, maxime Xauierum, excepto autem quodam cui nomen fictum est Nemo Bonus, quem prima fronte putaui esse Neminem, sed citius pro certo habui non esse "discipulum omnium pessimum". 

      Ex omnibus epistulis usque ad diem hodiernum a Gregalibus missis maximum studium meum excitauit una a Victorio scripta in qua quaerebat de interpretatione carminis a Fabio Segnio pacti dicatique mulieri cuidam, nomine Laurea, mortuo Benedicto Varchi (1503-1565) :
      Ingentis sumas solatia carmina luctus,   
         Laurea, quae Musis adderis una novem.
      His Varchi nomen clari et celebrantur honores,
         tanta sed attolli gloria laude nequit.

      Scire bonus Victorius uolebat utrum hi versus 'metrice' recti essent et quomodo ipsi oratione soluta reddi possent.

      Sodales aliqui uiri responderunt et lectionem oratione soluta propriam Victorio optime dederunt, sed homines nulli uerba ulla de ea muliere, nomine Laurae, protulerunt. Quam ob rem paulum peruestigaui et en uobis quod ad Victorium Gregalesque scripsi et hodie uobiscum lectoribus lectricibusque fidelibus compartiri uolo:

      Ea mulier nomine Laurea, cui Fabius Segnius dicat illos uersus Varchi mortis causa, est Laura Ferrea Ammanata (1523-1589), poetria Florentina doctissima et discipula amicaque illustris poetae, philosophi et historici Florentini Varchi. En interpretatio mea, optime Victori ("Quot homines, tot sententiae"):



      "Ad magnam maestitiam tuam leuandam propter Varchi mortem carmina legas consolatoria, Laurea, quae decima Musa appellata es*, in quibus eius nomen et honores illustrentur, etiamsi carmina nulla uerbis laudatoriis tam gloriosa Varchi facta augere possint".
      ___________
      *Sebastianus Sanleolinus scripsit (nescio uero quo anno):
      "Clio Ammannatae audisset cum carmina Laurae,
      "Quando", inquit, "nobis est decima orta soror"?

      Locum casu inueni ubi narratur obitus Benedicti Varchi atque etiam mentionem facit illius feminae doctae cui uetitum fuit magistri amicique feralibus interesse nisi uix ex clatrata (correxi "cratata") fenestra, quod augere Laureae melancholiam, mea quidem sententia, debuit:

      "Fato concessit ex apoplexia hoc anno Benedictus Varchius, vir doctissimus et coenobii sancta Mariae Angelorum de Florentia valde benevolus, qui propter amicitiam Silvani Ractii, monachi ejusdem coenobii, qui secularis eius discipulus extitit, condito testamento ad Angelos sepeliri voluit actaeque sunt illi exequiae sollemni pompa, et Leonardus Salviatus iuvenis eruditus, eius itidem discipulus et eques laudationem ad concionem funebrem habuit de qua Petrus Victorius disertissimus ad Marium Columnam illustrem scribens adiecit se non parum molestia accepisse, quod Laura Ammanata, mulier in Etruscis studiiis consumatissima femina, intra limina propter legem loci admitti in tanta celebritate nequiverit, sed ex clatrata fenestra feralibus interesse vix potuerit. Conditus fuerat Varchius ad sacellum Albertorum, unde Silvanus ad sepulcrum in facie claustri Vitalbae cum notissimo elogio ilium transferri mox curavit. "Fortunius funeri praesens. Elogium est huiusmodi: "D.O.M. Benedicto Varchio poetae, philosopho atque historico, qui cum annos LXIII summa animi libertate, sine ulla avaritia aut ambitione vixisset obiit non invitus XVI. kalendas decembris M.D. LXVI Silvanus Ractius sacrae huius aedis coenobita amico optimo."   





      Vale atque ualete.
      May 21, 05:11 AM
      Tandem aliquid scribere meo in scriptorio possum de rebus quae in nouissima hebdomade acciderunt. Admiror semper magistros et discipulos qui cogitationes uel imagines in paginis interretialibus suis tam celeriter monstrant. Nam mihi necesse est in mente uersare diutius quae proferre uelim imperita dicendi et faciendi, quamquam, ut uere fatear, postquam incipere decerno, omnia fluunt expedita.

      Ioannes Gil, nouus Academiae RAE sodalis
      (Imago sumpta hinc)

      Primus uel optimus hebdomadis praeteritae nuntius referebatur ad Ioannem Gil, perillustrem magistrum nostrum, qui nouus Academiae Hispanicae c,n, RAE sodalis electus fuit. Omnia eius uerba quae in commentariis periodicis in lucem edita erant, magno cum gaudio accepta erant a magistris et philologis Hispanis, quippe quod multum de Latina loquela legere possimus idque maximi momenti, sicut exempli gratia haec: "Latina lingua mortua non est, nam magistri sunt qui non tantum eam doceant, sed etiam Latine cum discipulis loquantur, sicut discipulus meus nomine Ioannes Cienfuegos quodam in Lyceo Xerensi". Die Iouis XII peregregio nouo Academico gratulari decreui per epistulas electronicas cogitans responsum accepturam esse nullum, sed id accepi... uiginti minutis post. Quem hominem!

      Altera res noua hebdomadalis fuit celebratio VII Conuentus cultui Graeco-Latino dicati in Emeritensi oppido a die VI usque ad VIII diem, cui conuentui ego tertia uice intereram.



      Placet quidem ad hunc conuentum adire mihi, rarae aui uolitanti per siluam hanc studiorum, uariis causis, sed maxime quod uires capiam atque auris uescar nouis dissimilibusque earum quibuss soleam cotidie, quippe quod haud facile sit neque usitatum meis cum collegis compartiri sermocinarique de Latinitate (ne Hispanice quidem) neque de rebus didascalicis methodisque nouis ad utramque linguam docendam, omnes obruti, ut uidetur, plurimis grauibusque pensis academicis...

      II Certamen linguae utriusque UCA
      Etenim, multi qui in Gaditana Facultate Philosophica et Litteraria linguam Latinam profitemur, discipuli sumus Ioannis Gil atque etiam Iosephi Mariae Magistri, qui illius quoque discipulus est (nunc temporis candidatus ad Rectorem UCA... Rem aliam nouam hebdomadalem!) et, quamquam multi  didicimus lingua Latina uti modo, ut aiunt, actiuo, plerique tamen collegae eam docent modo haud actiuo, ut ita dicam, id est, initium semper faciendo grammaticae et litteras Graecas Latinasque Hispanice explanando hoc unico proposito, ut discipuli in sermonem uernaculum uertant textus Latine Graeceque scriptos. Qua de causa mirum non est  nostro in altero Certamine linguae utriusque, quod eodem die initii Conuentus Emeritensis celebratum est, discipulis (quorum circa centum nobis nomina dederunt) periculum faciendum esse pariter atque illam probationem Selectiuam quae apud nos singulis annis fit continens breuissimum textum uertendum in sermonem uernaculum (tres quattuorue lineas Ciceronis uel Nepotis uel Caesaris uel Salustii, ad probationem nempe Latinam superandam, ad Graecam... Xenophontis) et quaestiunculas grammaticas et litterarias. Mihi fatendum est ab eo certamine aliqua parte haud parua dissentire (nam idonea occasio nobis praebetur ad aliquod nouum dissimileque faciendum par Academiae, sedi uidelicet scientiae et progressus) necnon displicere quomodo nonnulla acta fuerint. At haud amplius de hoc dictura sum, quamquam facies nescit simulare.

      Sed transeamus iam ad Emeritensia noua.

      Semper puto hos Conuentus a moderatoribus situs interretialis c.n. CulturaClásica.com paratos uideri Oasim media in deserta locorum uastitate, ubi uires, ut supra dixi, refectae sunt a uiatoribus humanistis. Hoc anno multum Latine (orationes optimae ab Eduardo Engelsing nostro atque Aloisio Miraglia tribus discipulis comitato habitae) atque etiam aliquid Graece (Christoporus Rico, quem Antonio nostro Magno "Agamador" commendaui, omnibus perplacuit et delectauit) audiuimus. Fabulam quoque Plauti Casinam spectare facetissimam potuimus in antiquo theatro Emeritensi (forte fortuna tempestas bene sese nobis habuit et postremo non pluit) necnon interesse officinis optime instructis a magistris Lyceorum (illarum a Germanico salsissimo et domina Amparo docta paratarum ego particeps fui), qui ultra officia scholastica in quae incumbunt, tempus consumunt subsiciuum aliis laboribus, Interreti scilicet Participatiua siue Web 2.0 aut consociationibus didascalicis, ut Chiron aut Saguntina Domus Baebia.

      Quidnam enim uel optimum omnium fuit? Sine dubio homines cupidi fautores amantissimi linguae ac cultus Latini Graecique eodem in oppido Hispanico pulcherrimo conuenti, inter quos praeterire nolim quendam discipulum meum, nomine Antonium Rodríguez, cuius magistra fui abhinc circa quindecim annos. Prima uice ille erat particeps et multum sermocinati sumus per duas horas, dum reliquias inclutas Emeritenses oculis collustrabamus una cum aliis participibus (quamuis fere nihil spectaremus, immersi in colloquium). Perplacet inuenire antiquos discipulos nunc temporis magistros optimos sollicitos de methodis docendi magis idoneis. Etiam omittere nolo praesentiam trium discipularum, Regulae et Marthae et maxime Iuliae, quae linguae Latinae studere pergere cupit per se ipsa, utpote quod nostro in Gradu Humanitatum tantum fieri possit linguam Latii antiquam per six menses discere.

      Quae plura? Homines semper, feminae scilicet mirae atque uiri candidi humanissimique omnes: Iosephus Gaditanus et Ioannes Cienfuegos eiusque uxor Carmen perbella et Paulus et Ansgarius et Saluator et Rodericus et Nerea pulcherrima (intus forisque) @bourdonner et Ferdinandus @ferfifol et Rapha (quibuscum tribus mihi placuit Convivium apud sodales lepidum compartiri una cum tribus discipulis Aloisii) et Iacobus @latinimberbe et Guadalupe @rivuslupe et magister Gaditanus Augustinus Montañés et Carmen Ramos sodalis olim mea cara et Magna Anna illa Vocis Graecae Magnusque Carolus Cabanillas et dominus Ludouicus Inclán et Maximus Hermes IoannesVi et Iacobus (Santi) Emeritensis et alii multi...

      Etiam aliquos desideraui: amica Baetica mea carissima, femina illa sola quacum commercium epistularum Latinarum habeo,  hoc anno afuit, cui has imagines pictas illic monstratas inspicere libuisset multum:



      Gratias enim plurimas ago omnibus qui conuentum instruxerunt optimum permirumque, de quo plures commentarios et imagines euoluere et certiores esse uos potestis hic et maxime hic:  #Emerita

      Has flammas postremo, quae singulis annis in cordibus multorum ad linguam Latinam Graecamque modo uiuo discendam accenduntur, hoc anno scilicet Emeritae, non extincturas esse, ut solet, post aliquos dies spero comsumptas inertiae dulcedine.

      Videatis sultis has imagines alias (pleraeque pessimae a me captae, ut fere semper, quoniam usa sum telephono gestabili uel tabella electronica), sed factae maxima dilectione: 




      May 02, 08:57 AM
      In annotationibus commentarii cui titulum "Facile dictu, difficile factu" imposui, magister Italus nomine Alexander Conti duo epistolia uiuide scripta reliquit, quorum alteri illic respondi, alteri autem mihi placeret hic. Nam magister Alexander uolebat etiam scire quid ego putarem de argumento quod in Italia multi adhibeant ad Latinitatem uiuam reiciendam (uideatis sultis hoc argumentum in annotatione). 

      Reapse responsum melius et fusius iam datum est nonnullis abhinc annis a magistro quoque Italo illo Mirabili nomine Aloisio, qui Italice exarauit notissimam symbolam "Quomodo (non) doceatur lingua Latina" nuncupatam (etiam in sermonem Hispanicum uersam, nescio an aliis linguis peregrinis). Quamobrem nihil de hoc argumento addere possum neque ualeo.

      Tantummodo uellem magistro Alexandro respondere ultimis eius uerborum: "nonnumquam egeo argumentis quibus [obtrectatoribus] contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas". Confiteor enim mihi displicere uocabula uel "uiua" uel "mortua" ad Latinitatem definiendam (de quo puto iam aliquid a me dictum esse)  .

      Illo in situ interretiali ubi nonnulli Latine pipilamus et minurritiones proferimus delectationis exercitationisque causa (saltem ego), Nemo noster scripsit "esse multi qui velint effingere linguam Latinam non esse linguam, sed rem arcanam et quasi divinum mysterium quod est tantum mirandum". Ad haec sunt quoque, ut mea opinio sentit, qui Latinam linguam existiment tantum esse illam antiquorum Romanorum ideoque recusant omnem Latinitatem posteriorem et recentiorem tamquam deprauatam aut barbaram aut artificiosam, uel indignisismam studio, a qua opinione penitus abhorreo, a qua forte fortuna multi alieni sunt ( inter alios ex. gr. uideatis hic atque hic).

      Quibus ergo dictis, magistro Alexandro uelim respondere haec: quamuis omnes consentire uideantur Latinam esse linguam (immo apud Valahfridum Stroh  "Regina linguarum" est!), de nobis tamen pendet Latinam linguam existimari ueram loquelam nec rem arcanam nec quendam griphum nec ruinam archaeologicam. Vel ut melius dicam, solum quando plerique magistri et philologi sermone Latino utemur, loquendo uidelicet et scribendo et audiendo et legendo, obtrectatoribus occasio uel subterfugium iam non praebebitur, ut argumentum ex rerum natura petitum ad Latinam linguam docendam reiciant et respuant.

      Sed ante omnia magistri, maxime qui pro methodo directa uel uiua uel actiua uel inductiua propugnant, debent cornua sumere et quam primum loquela Latina uti (et Graeca!) atque etiam textos et colloquia aeuo nostro et aetati discipulorum aptare, etiamsi agmen errorum et mendorum numerosum nos obsideat. Et si periti duces qui Latine loqui sciant, prope nos desint et absint ut uiam rectam humanistarum nobis monstrent, subsidium atque auxilium optimorum librorum et cursuum studiorum petamus et teramus. Si morituram esse nollemus, non Latinitatem (quippe quae aeterna sit, dum quoque Roma), sed Philologiam Graecam Latinamque atque auiditatem legendi opera Latine Graeceque scripta, maximi momenti esset timorem et superbiam et inertiae dulcedinem fugere.

      Hoc tamen uidetur (duram rem, sed rem!) facillimum dictu, difficillimum factu.


      ***


      P.Scr.: Difficillimum tamen factu esse non debet, si adulescentes iuuenes prudentia et cultura ornati Sapiunt Agunt Loquuntur!

      April 25, 12:11 PM
      Dum librum quaerebam per Rete attinentem ad Plinium (libellus mihi persoluendus est his diebus), casu offendi alium qui studium meum mouit atque a labore academico me semouit (ut fere semper mihi accidit cum opera Latina luce descripta reperio nauigans per Telam Totius Terrae et delectationis causa rimor). Quod opus conscriptum est a Richardo Braithwaite (1588–1673), Anglico poeta, qui nomine ficto Corymboei opera sua in lucem edidebat.

      Liber Barnabae Itinerarium or Barnabees Journall inscriptus (quod Latine Angliceque compositum esse nuntiat) prima in fronte imaginem pictam habet (saltem haec editio anni 1818, pulchre typis expressa imaginibusque delineatis instructa) in qua monstrat uirum fumum sugentem et expellentem fumariolo ex quo sententia fumo inclusa exit haec: SIC OMNIA FVMVS.

      Ante eum praeterea, qui uiator quiescens uidetur tamquam quodam in stabulo, mensa posita est continens tres res, quae titulos offerunt singulos: sinistrorsum sarcinula uel inuolucrum ubi legitur OMNIA MEA MECVM PORTO; in media mensa uolumen tabaci in quo pittacium affixum est cum hoc titulo SICCVM ET HVMIDVM; dextrorsum uas uel urceum his litteris incisis: DATVR VACVVM ERGO FALLERIS. Post eum equus pascit uires herba reficiens tamquam comparatus ad iter pergendum suo cum equite uiatore.

      Quod argumentum est libro "Faustuli Mirtilique nominibus insignito, Viatoris Solatio edito"? Versibus enim uariisque sententiis illustratum est:
      Efficit egregios nobilis alla uiros. Aliam lectionem huius sententiae inueni quae pro alla habet aula; dictum autem ignotum mihi est, in sermonum Anglicum sic uersum contrariumque illius carminis de quo olim scripsi.

      De "nobili alla", i.e., de nobili ceruisia illupulata, poeta uiator haec:
      Ego enim mundum totum
      Tanti esse quanti potum
      Semper duxi: mori mallem
      Nobilem quam vitare allam:
      "Sobrius, similis apparet agno
      Ebrius, Alexandro Magno"

      Foecundi calices quem non fecere disertum? (HOR. epist. I 5, 19)
      Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho. (VERG. ecl. 6, 15)
      Si vitulum spectes, nihil est quod pocula laudes (VERG. ecl 3, 48: "Si ad vitulam...")

      At mecum consentietis hos uersus numeris imparibus pactos uel optimos esse ad argumentum nobis enodandum,  etiamsi poeta cecinerit nomen Sileni  ebrius:

      Mulciber, ūva, Venus, redolēns ampulla, Sīlēnus,
      Effigiem titulīs explicuēre suīs.

      Salsissimum modum mouendi studium ad librum legendum, cuius uersio Latina melior est procul dubio quam Anglica! Vobis relinquo, lectores beneuolentes, colloquium primum quod initium Itinerarii facit perlepidum:

      April 22, 06:11 AM

      Decem praecepta magistro humanistae tenenda in commentariis periodicis q. n. Estudios Clásicos (1970, pp. 274-275) nuper offendi, quae in sermonem Latinum uertere uolui atque interpretari lectoribus curiosis ac raris magistris linguae Latinae Graecaeque cupidis, sententiis nonnullis aliqua parte mutatis:

      1. Noli existimare Humaniorum disciplinarum praecipuum propositum esse mentem formare tamquam gymnasticis exercitiis.
      2. Noli quoque putare tales disciplinas usui esse tantummodo ad etyma noscenda.
      3. Existimes maximi momenti uirtutem ipsam textuum, qui per se de homine ac de humaniore cultu nobis loquantur.
      4. Abnues autem uirtute tali potiri posse tantum per uersiones in sermonem uernaculum.
      5. Incumbas quam primum in textus quam expeditissimos, sine pondere scilicet notionum grammaticalium persaepius inutilium.
      6. Redigas in simpliciorem modum artem grammaticam, maxime uerborum structuras regulasque syntacticas.
      7. Redigas quoque in minimum lexici usum, uocabula uidelicet praecipua discendo eaeque memoriae mandando.
      8. Vtaris methodis appositis ut discipulo delectes pariterque moneas, rationem scilicet acerbam Musaeo dulci contingendo melle.
      9. Conferas saepe textum legendum cum rebus historicis atque archeologicis atque etiam cum eius historia philologica.
      10. Facias denique haec omnia fide et studio et amore.

      Tandem perillustris auctor decalogi nomine Emmanuelis F. Galiano, hoc conscripto, confitetur "id facile esse dictu, difficile uero factu". Num reapse putatis, beneuolentes lectores et magistri humanissimi, non fieri posse ut haec praecepta diligentissime obseruentur? Quid obstat?

      Post decalogum sententiamque qua commentarium hodiernum subinscripsi, tria uota suprema in linguam Francogallicam redacta coronant symbolam. En uobis uersio alterius:
      Nobis contendendum est, quantum poterit, ut noua methodo linguae Latinae docendae utetur, quae, simul atque artem grammaticam sedulo obseruet, foueat quoque cum lectionem textuum Latine Graeceque exaratorum tum usum exercitationemque linguae eaeque proposito hoc, ut lingua Latina uehiculum communicationis fieri possit uiuae inter homines omnium gentium. (p. 275)
      Si ita res sese habent, si homines maximo ingenio atque eruditione praeclara ornatissimi huiuscemodi cogitant, qualis farinae sunt qui talibus uotis obstent?
      April 16, 11:45 AM
      De lumine uno Graearum (imago sumpta hinc)

      Cum amicā Baeticā commercium epistularum Latinarum adhuc habeo -mirum creditu nostris in temporibus!-, femina reuera doctissima, quae persaepius ad me mittit exhibitiones imaginum pulcherrimas et carmina cantusque per instrumentum uulgo Power Point nuncupatum, plerasque ab aliis, sed nouissimas ab ea ipsa confectas, sicut quas nudius tertius ad me misit de quodam pictore Anglico cui nomen est Eduardus C. Burne-Jones (1833-1898) antehac mihi ignotus. Inter omnes imagines una studium meum admodum excitauit, quippe quae Latinis uersibus comitata esset. En uobis:

      Eduardus C. Burne-Jones, "Perseus et Grææ" (1877). Imago sumpta hinc

      Ex prima statim fronte carmen haud facile lectu intellectuque mihi uisum fuit, nam textus exaratus est pariter ac titulus uel inscriptio Latina antiqua, litteris scilicet capitalibus incisus et commis ac punctis carens. Octo hexametros complectitur, qui mythum Agenoridae maxime compendiose illustrant. Quis auctor uersuum sit, plane nescio, quamquam aliquo in loco a quodam Gulielmo Morris (1834-1896) pactos esse legi, at minima uel potius nihil de eis uersibus repperi. Vtcumque res sese habet, inter Romanos auctores antiquos aliquid simile non exstat. Nisi errauerim, interpretationem habui hanc:
      Persea cōnsiliō Pallās movet, īnstruit armīs.
      Lūmine prīvātae mōnstrant penetrālia Grāiæ
      Nymphārum. Hinc āles plantās, caput obditus umbrīs
      Gorgona mortālem dē nōn mortālibus ūnam
      Ēnse ferit. Geminæ surgunt urgentque sorōrēs.
      Saxeus ēn Atlas caesōque ērepta dracōne
      Andromeda et comitēs iam saxea corpora Phīnei.
      Ēn virgō horrendam in speculō mīrāta Medūsam.
      Artifex pinxisse uidetur eandem imaginem usus coloribus oleisque dissimilibus, inscriptionem autem Latinam auferens:

      Eduardus C. Burne-Jones, "Perseus et Graeae" (1892). Imago sumpta hinc

      Vt uero notum est, poeta ille Sulmonensis de Persei Andromedaeque fabula conscripsit in libro IV Metamorphoseon, sed pauca uerba conueniunt cum illis picturae superioris, ubi Grææ, anus scilicet canescentes (apud alios duae, apud alios tres sorores) atque uno oculo communi usae, Phorcydes appellatae sunt:
      narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
      esse locum solidae tutum munimine molis;
      cuius in introitu geminas habitasse sorores
      Phorcydas unius partitas luminis usum;
      id se sollerti furtim, dum traditur, astu
      supposita cepisse manu perque abdita longe
      deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
      Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros
      perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
      in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
      se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
      aere repercusso formam adspexisse Medusae,
      dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
      eripuisse caput collo; pennisque fugacem
      Pegason et fratrem matris de sanguine natos.
      Alius uero poeta recentior de Andromeda tragoediam composuit anno 1612, nomine Casparus Brülouius, qui de uetulis unius luminis usum habentibus sic tetigit:
      Sed alma Pallas, calamitatum denique
      Mortalium miserta, me speculo suo
      Cristallino volucribusque suavium
      His calceis Nympharum et amplo sacculo
      Galeaque Plutonis gladioque Mercuri
      Adamantino instructum ad necandas Phorcydas
      Emisit, unius usum habentes luminis.
      Hoc ergo furtim lumine erepto ac dolo,
      Per devia per abditaque longe et inviis
      Horrentia sylvis saxa Gorgoneas domos
      Tetigi, ubi colubriferum Medusae virginis
      Caput repercusso aere clypei contuens,
      Somni sepultum ictu unico hac harpe* abscidi;
      Mox de capitis cruore prosiliit equus
      Hic alipes, quo vectus Atlantis solo,
      Pomariis claro aureis, cito constiti,
      Qui, quod negarit hospitium lasso via
      Verbisque me simul increparit asperis
      Virtute capitis amputati Phorcydos
      Mons factus est, humeris Olympum sustinens.
      _____________________________________
      *harpe correxi : haspe in editione Ratisbonensi a. 2006

      Iacobus Masenius (1606-1681), ex societate Iesu, symbolum Persei et Graearum in opere suo c.n. Speculum Imaginum Veritatis Occultae interpretatur huiuscemodi:
      Phorcydes autem sive Lamiae aut Graeae tres sorores, quae natae fuerunt anus, et uno oculo communi usae, viam ostenderunt Perseo; significat tres animae rationalis potentias, quae perfectae a Deo infunduntur, neque adolescunt cum corpore, uno oculo, id est, mente ac ratione, quam sequantur usae, viam ac modum superandae cupiditatis ostendunt.
      Abditam et penitus abstrusam imaginem reddidit Speculum, quae me legentem... in silicem conuertit!

      Imago addita die XI m. Aprilis a. MMXI (uideatis infra annotationes) et sumpta hinc

      Si plures fabulas Neolatinas, siue mythologicas (Tragoedias) siue historicas (Praetextas) euoluere uelitis, premite hic.


      April 08, 09:30 AM
      Vernales flores
      florescunt necnon bella:
      Mensis Mauortis*

      En uobis, quibus Latine audire legereque lubet, uiuidus textus recitatioque dulcis ad spectaculum luctuosum illustrandum, quod his in diebus apud nos homines repraesentatur foedissimum visu, cum homo cum homine tot armis, tot telis instructus confligeret:


      "At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et civiliter degunt, gregatim incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones, lupi, tigrides. Quamquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos: canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone pax est, inter venena convenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo. Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte cacodaemonum excogitatis instruimur homines in hominum perniciem. Nec illae quibuslibet de causis saeviunt, verum ubi vel fames stimulat in rabiem vel se peti sentiunt vel foetui suo timent.
      Nos, Deum immortalem, quam frivolis de causis quas bellorum tragoedias excitamus! Ob inanissimos ditionum titulos, ob puerilem iram, ob interceptam mulierculam, ob causas his quoque multo magis ridiculas. Ad haec inter feras uni cum una bellum est idque perbreve ; et ut cruentissima pugna sit, una aut altera vulnerata discedit. Quando auditum est –id quod passim faciunt homines – centum milia beluarum multo laniatu concedisse? Adde quod, ut feris quibusdam naturale dissidium est cum aliis diversi generis, ita rursum habent cum quibus genuina firmaque cohaerent amicitia. At homini cum homine et cuilibet cum quolibet iugis pugna est nec ullum satis firmum foedus inter ullos mortalium. Adeo quidquid a sua recessit natura in peiorem degenerat speciem quam si natura malitiam ingenuisset.
      Vis scire quam ferina, quam foeda, quam non digna homine res sit bellum? Spectastine aliquando leonem cum urso commissum? Qui rictus, qui rugitus, qui fremitus, quae immanitas, quae laniatio! Inhorrescit qui spectat etiam in tuto. At quanto foedius spectaculum, quanto immanius, videre hominem cum homine tot armis, tot telis instructum confligere! Quaeso te, quis homines crederet, nisi consuetudo mali sustulisset admirationem? Ardent oculi, pallent ora, furorem praefert incessus, frendet vox, clamor insanus, totus homo ferreus est, crepant arma, fulminant bombardae. Mitius erat si cibi causa homo hominem devoraret, si sanguinem hauriret; quamquam huc quoque ventum est a quibusdam, ut id odii gratia faciant, quod excusatius faceret usus aut necessitas.
      At nunc idem fit crudelius telis veneno tinctis, tartareis machinis. Nullum usquam hominis vestigium. An credas hic ipsam naturam agnituram quod condidit? Et si quis admoneat, an non merito huiusmodi verbis sit exsecratura facinus impium? Quod novum spectaculum ego video? Quis Tartarus hoc nobis portentum edidit? Sunt qui me novercam appellent, quod in tam immensa rerum summa venena quaedam genuerim, quamquam et haec in hominis commodum cessura; quod aliquot animantia parum mitia finxerim, etiamsi nulla fera tam immitis est quin arte et officiis possit cicurari: hominis cura mansuescunt leones, mitescunt dracones, serviunt ursi.
      Quae tandem est ista plus quam noverca, quae novam hanc beluam, totius mundi pestem, nobis dedit? Unum animal totum genui benevolentiae, placidum, amicum, salutare. Quid accidit ut in huiusmodi feram degenerarit? Nihil agnosco hominis illius quem finxi. Quis malus genius vitiavit opus meum? Quae saga mentem humanum excantavit et incantavit beluinam? Quae Circe nativam vertit formam? Iuberem ut ad speculum sese contemplaretur infelix; sed quid cernant oculi, cum mens absit? Tamen aspice te ipsum, si potes, furiose bellator, si quo pacto contingat resipiscere. Unde tibi minax crista verticis? unde fulgens galea? unde ferrea cornua? unde pinnati cubiti? unde squamae? unde dentes aerei? unde laminae? unde tela letifera? unde vox plus quam ferina? unde vultus iste plus quam beluinus? unde tonitru et fulmen, ipso Iovis fulmine tum formidabilius tum nocentius? Ego te divinum quoddam animal finxi; quid venit in mentem, ut teipsum in tam immanem beluam transformares, ut nulla iam belua futura sit belua, si cum homine componatur? Haec atque id genus alia permulta diceret, opinor, architectrix illa rerum natura."

      ______________________________________________________________________
      * Haicu a Scriba Latino afflatum quod hodie, tum primi ueris primo die tum totius mundi die ad poesim celebrandam apponere meo in scriptorio perplacuit, ut etiam memoriae mandetur rerum naturam illam esse tum saepius parentem architectricem tum nonnumquam nouercam demolitricem.


      March 20, 12:59 PM
      Οὐ φανεῖται πολλὴν πάνυ μανδραγώραν ἐκπεπωκώς ;

      Pastrigis et Neminis gratia hos dies praeteritos, in quibus maximus atque immanis terrae marisque motus clade ruinaque magna Iaponicos uel in Iaponia uersantes (unum uel alterum mihi notum) commouit, dedita sum lectioni carminum cuiusdam auctoris de quo haud multa sciebam ideoque uix aliquid legeram. In rete quaerendo huius Scoti, poetarum sui saeculi facile principis, Georgii Buchanani (1506-1582) appellati, Opera omnia repperi anno 1725 in lucem edita Lugduni Batauorum, in quorum altero uolumine continentur inter alia opuscula Poemata eius omnia. Mea magni intererat carmina euoluere quae ad Leonoram Pieridis lenae filiam pertinebant, quippe quae femina mysterium quoddam uideretur habere, sicut nos monebat noster amicus graduum uel linearum amoris peritus. Nam poeta querebatur quod non sibi liceret Leonoram amatam uidere nisi personatam, quamuis ascendere ceteros amoris gradus non ueteretur. Nemo itidem sese interrogabat quomodo enim posset fieri ut amor post extremam lineam progrediretur, si prima ipsa linea esset negata. Fieri uero potest, ut ipse tandem respondit, nam "Apuleius non videbatur censere sine visu amare amarique non posse, ut in fabula de Cupidine Psycheque narrata".

      Verbis his lectis, statim atque actutum recordata sum cuiusdam fabulae facetae et lepidissimae in Commentariis de sale (Valentiae 1579) inclusae quae, etiamsi iam pridem alia in pagina a me memorata fuit, nunc mihi lubet iterum meo in scriptorio euoluere uobiscum, beneuoli lectores, benignae lectrices, quia mysterium quod celat, nondum a me enodatum est. Ecce fabella in qua maritus uxoris uerum aspectum non creuit nisi post nuptias factas:
      Quale Florentiae retexit patricius quidam iuuenis qui annum agens undetrigesimum ea tenebatur atra bili, ut a puero nunquam uisus esset risisse. Huic ergo parentum et consanguineorum interuentu nobilis patritia etiam puella nupta fuit et, antequam ab eo conspecta esset, a coena in thalamum introducta. Quam cum ille aspectu primo, ad lucernae fulgorem et splendenti uultu et auro ac gemmis nitentem, tum fragrantem odoribus atque peruariis et pretiosis uestibus adornatam uideret ac insuper, ignorata sandaliorum ope, procero atque praestanti eam corpore praeditam existimaret, suspiciens ut perpulchram amantissime nudare coepit. Vnde, sublatis monilibus multiplicibusque detractis uestibus atque sandaliis, cum perpusillam, deformem et a priore specie dissimillimam inuenisset, mandragoram existimans, in subitos cachinnos et nunquam antea sibi notos risus effusissime solutus est. De qua re postea acta fuit in theatris comoedia.
      Quamvis semihominis vesano gramine feta
      Mandragorae pariat flores moestamque cicutam
      (Columella)

      Ad quam comoediam Gomesius Miedes refertur? Quamquam enim ubique quaesiui, nullam tamen fabulam inueni tractantem hoc idem argumentum (sine dubio pessime perquisiui). Omnium autem notissima est alia comoedia "Mandragora" nuncupata a Nicolao Machiauello (Florentiae 1469-1527) conscripta inter annos 1512 et 1518, ut aiunt, atque in lucem primum edita anno 1518 (apud alios anno 1524), inter cuius personas etiam Florentinus quidam iuuenis apparet, Callimacus uocatus, sed Lucretia, illa domina a iuueni adamata, senis autem Niciae uxor, nequaquam "mandragora" uidetur, immo potius uel pulcherrima:


      Cuius fabulae uero -Latine non compositae, ut aliae eiusdem auctoris, sed sermone Italico, ut uidetis-, argumentum aliter sese habet quam Latina historiola ab archidiacono Valentino narrata. Mandragorae enim salsae, quam stirpem Pythagoras ἀνθρωπόμορφον appellauit ("quod radix imitetur hominis formam"), alii Circeon uocauerunt ("quod radix illius amatoriis veneficiis credatur utilis"), mysterium reuera magnum mihi soluendum est.

      Cf. et VULG. Gen. 30, 14-16

      Interim facetam Machiauelli comoediam euoluo in qua Principis auctor uerba Latina nonnulla nobis reliquit Italicis mixtas:


      ***
      ***

      ***

      Posts

      January 24, 11:56 AM

      Saluete amici et condiscipuli omnes!

      Cras colloquia serere inter alia pergemus hora sueta in conclaui numero 5 necnon fortasse (et uerbum “fortasse” iteramus) Custodius noster, professor sodalisque Arabici sermonis, rudimenta nobis ponat linguae “classicae” cuius ipse est magister… eaque LATINE!

      Nolite occasionem praetermittere hanc discendae utriusque loquelae “classicae” una in sessione (et gratis et amore)!

      In crastinum!


      December 22, 05:11 AM

      Alexandra amicis et sodalibus et condiscipulis omnibus sal. pl. d.

        Heri sessionem Circuli celebrauimus ultimam anni MMXI. Sollicita uero eram, fateor, cum solam me interfore putarem, nam septimana praeterita paucissimi fuimus, sed superis gratias tandem comitata fui optimis amicis collegisque.

      Plures imagines inspicere potestis in foro c.n. Facebook

           Garriuimus et carmen Natalicium rimati sumus quod simul cecinimus… et multum risimus. Mirum est, sed discipuli notissimum carmen c.t. “Adeste fideles” nesciebant, numquam uidelicet legerunt et cecinerunt… nisi usque ad diem hesternum! Quamobrem gratias ingentes agimus nostro Iosepho sodali Gaditano, utpote qui generosus in rete uniuersali nos certiores fecerit de carminis uersione optima ab eo illustrata modo Orbergiano.

           Nonnulla uero minima a me emendata additaque  nunc eius pace uobis praebeo hic:


      In proximum annum MMXII quem felicem faustum fortunatum uobis precatur omnibus Circulus Latinus Gaditanus!
      December 08, 09:59 AM
      “Suauis autem est narratio quae habet
      … colloquia personarum”
      (CIC. Part. orat. 22)

      Alexandra omnibus sodalibus et condiscipulis salutem dicit.

      Quamquam heri tantummodo quattuor homines sessioni interfuimus (plerique discipuli in alia pensa incumbere eadem hora debebant), colloquium amoenum fuit, quod de tabula geographica Imperii Romani sermocinati sumus. Legimus enim primum colloquiorum personarum ab Iohanni Orbergio compositorum, imitantes quae alii magistri et discipuli egerunt in suis Academiis Lyceisque et nostratibus et peregrinis, sicut hoc in modo a discipulis Annulae LLewelyn acto in Academia Catholica Viomingensi uel in hac alia forma a discipulis Hispanis acta in quodam Lyceo Barcinonensi.

      Interrogatiunculas nexuimus multas et diuersas responsa dantes pro modulis nostris, quippe quod Patriciae nostrae opus sit gradus discendi pedetemptim ascendere. Fulti ergo usu praepositionum quas hoc in situ rimari potestis, sententias faciles instruximus et interrogauimus ubi loci Imperii Romani sit quoddam oppidum uel fluuius uel mons uel insula. Ecce, ex. gr., exemplum:

      - MARCVS: Vbi terrarum sunt Gades, Patricia?

      - PATRICIA: Gades est in Hispania.

      - M.: Gades non “est”, sed “sunt in Hispania! “Gades” uocabulum plurale est!

      - P.: Non “est”, sed “sunt”. Cur plurale est, si oppidum unum est?

      - M.: Hodie oppdidum unum est, sed olim uocabulum plurale erat, quia  Gades  insulae erant uariae.

      - P.: Si “Gades” uocabulum Latinum est atque etiam plurale, quomodo est uocabulum Graecum?

      - M.:Vocabulum Graecum est Γάδειρα, plurale quoque. O Patricia! Age! Vbi sunt Gades?

      - P.: Gades sunt in Hispania. In parte meridionali Hispaniae cui nomen est Baetica.

      - M.: Inter quas regiones Imperii Romani?

      - P.: Gades sunt inter Galliam et Mauretaniam.

      - M.: Qua in parte tabulae geographicae Imperii Romani?

      - P.: Gades sunt in parte sinistra tabulae, prope Fretum Gaditanum et procul a Phoenice quae in Syria est, ubi habitabant qui Gades condiderunt abhinc tria milia annorum plus minusue.

      - M.: Ita est! Punicorum lingua Gades uocabantur “Gadir”, quod uocabulum singulare significabat “consaeptum locum”. Pergamus! Quid est infra et supra et circa Gades?

      - P.: Infra Gades est Africa, supra autem est Oceanus Atlanticus et Mons Pyrenaeus. Circa Gades sunt alia oppida, ut Hispalis et Malaca et Onuba atque etiam supra Gades est fluuius Baetis.

      - M.: Quot litterae sunt uocabulo quod est “Gades”?

      - P.: Sunt V (quinque) litterae casibus nominatiuo atque accusatiuo “Gades”, VI (sex) autem casui Genetiuo “Gadium”, et VII (septem) casibus Datiuo et Ablatiuo et Locatiuo, “Gadibus”.

      - M.: Macte, Patricia! Discipula optima es!

      Gades saec. VIII a. Ch. n.

      In proximam sessionem!


      November 29, 09:49 AM

      Omnibus amicis Latine loquentibus Pinarius s.p.d.

      Cras sodales Circuli Gaditani nos conferemus in conclaue quintum primi tabulatus. Aliquot imagines uidebimus et de eis loquemur. Iuuenioribus tempora praesentia (indicatiui et subiunctiui modalitatum) uerborum “possum”, “uolo”, “nolo” “maloque” memoriae mandare commendo, quippe quae ualde usui sint ut sententias nostras infinitiuis adiuuantibus explicemus. Exempli gratia, ego uolo ut omnes discipuli qui Circulum iam nouere cras eo adsint. Etiam spero fore ut porfessores Alexandra et Angelus Custodius (uel Angelos Phylax!) adesse possint.

      In crastinum, sodales.


      November 24, 11:06 AM

      Gades et mare

              Heri dies Latinissimus fuit. Qua de causa? Quidam iuuenis studens plurimis litteris linguisque, praesertim Latinae Graeceque, et aliis rebus ordinatralibus causa fuit. Quisnam uocatur? Rodericus ei nomen est. Quid Gadibus agebat? Rodericus discipulus Philologiae Classicae est abhinc nonnullos annos, qui in Vniuersitate Studiorum Vallisoletana studiorum Latinorum Graecorumque initium fecit, finem autem eorum faciet, deis superis fatisque uolenttibus!, in Gaditana Vniuersitate nostra. Cur? Quia ille quoque uoluit atque etiam nos ipsi potuimus et uoluimus. Quamobrem duplex fuit sessio Latina septimanalis, utpote quod Rodericus linguam Latinam callens Circulis Gaditanis interesse aueret, huic scilicet urbis capitalis, illi alio urbis uicinae Xerensis.

      In sessione matutina Circuli Gaditani sex homines adfuimus (obliti sumus iterum mecastor! imaginem capere), praeter Rodericum uidelicet discipuli Daniel ac Patricia dulcerrima atque Iosephus (Ioanna aegrotabat ideoque Ioannes ei comis fuit) et professores Pinarius ac Custodius atque Alexandra. De uerbis “possum” et “uolo” egimus, quia altera ex parte iuuenis Daniel fassus erat eis uti nescire, altera ex parte in dubio nobis erat utra sententia rectior esset harum:  “licetne mihi intrare? an “possumne intrare?”:

      Linguae Latinae cursus, auctore Eduardo Engelsing an. 2008

      Quint. Declamationes maiores

      “Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
      ‘Non potes,’ exclusum te quoque tanget amor”.

      (Ov . Ars. 3.588)

      Hermeneumata Pseudodositheana ca. 280 p. Chr. n.

      Sessio uespertina Circuli Xerensis amoena fuit in Lyceo pulcherrimo antiquoque c.n. “Padre Luis Coloma“. Primum in conclaui capitulum quoddam libri Orbergiani “Roma Aeterna” inscripti euoluimus et postea in thermopolio propinquo dum alii Arabicam alii frigidam potionem sumebamus, de rebus Latinis diuinis humanisque sermocinati sumus. En uobis lepidissima imago sodalium Gaditanorum et Xerensium una cum Vallisoletano:

      Sodales Circulorum Latinorum et Gaditani et Xerensi cum Roderico media in sede inter Ioannem Cienfuegos ac Laureanum Plaza


      November 17, 03:59 PM

             Gaditani Latine loquentes discipulis et amicis sodalibusque necnon hospitibus qui haec casu legant omnibus sal. pl. d.

          Sex interfuimus sessioni diei Mercurii hesterni, duo professores (Pinarius et Alexandra) et tres discipuli (Daniel et Ioannes et Iosephus) et amicus Xauerius Barbastrensis qui bene mane Matrito Gades petiuit, utpote cum Thesim Doctoralem duce Alexandrae paret de uerbis fraudatoriis inter Latinum et Hispanicum exstantibus. Heri sessionem uisam esse fatendum est potius scholam quam colloquium, quippe quibus discipulis difficile sit adhuc Latine sermocinari rudimenta Latina nondum callentes. Nudius tertius Daniel misit per litteras electronicas descriptionem de se ipso quam aliqua parte emendatam et memoriae traditam in initio sessionis hesternae nobis uiua uoce dixit huiuscemodi:

      Salvete, amici! Mihi nomen Daniel est, et ego studeo linguis classicis. Mihi libet tenisiam ludere, peregrinari, in locis rusticis ambulare, folle bascaudario ludere, libros legere et televisionem exspectare. Mihi placet studere linguae latinae, graecae, iaponicae et francogallicae. Ego XVII annos natus sum, et sum ephebus. Mihi natura est amabilis. Cultus sum, eruditus, generosus et aliquantum pessimista. Mihi aspectus est bellus, perspicax et tenuis. Postremo dico mihi placere maxime lectionem, pelliculas cinematographicas spectare et musea frequentare. Valete!

          Postquam Ioannes et Iosephus et Xauerius nonnulla de se ipsi protulerunt et textum Pseudo-Dosithei breuem euoluimus, Alexandra praeconium nouissimum sodalibus nescientibus monstrauit, quod etiam per epistulam electronicam ad ceteros absentes alias misit. Legite sultis prouocationem hanc ad societatem c.n. UNESCO, ut linguae Graeca Latinaque in “omnium gentium patrimonium quod tangi non potest” recipiantur, quod inceptum auspicio Academiae Vivarii Novi prouehitur:

      Prouocationem legatis hic

      Nos calculum iam adiecimus et nomen dedimus. Speramus quoque fore ut uos hospites omnes qui hunc in locum casu incidetis, nomina detis uestra, nisi dedissetis.

      Septimana continenti alius amicus nos uisitabit deis uolentibus ex Vallisoleto.

      Valeatis bene!


      November 09, 05:41 PM

      Alexandra discipulis sodalibusque omnibus necnon hospitibus qui forte haec legerint sal. pl. d.

      Postquam  epistulam electronicam (ad tempus!) ad uos misi nuntiantem quartam sessionem Circuli nostri, nuntium alium accepimus Custodius et Pinarius et ego ipsa qui certiores nos faciebat de inopinato Coetu maximi momenti  Facultati eadem hora quam sessio.  In initio nesciebamus quid agamus. Procul dubio colloquiis Latinis interesse ego malebam, sed munera academica neglegere nequibam.

      Munus tandem nos uocauit in binos locos, in alterum scilicet qui animum primum ad se allexit (etiamsi haud multas partes temporis minutas), in alterum deinde quem officium petere institit.

      Hodie dies natalis Iosephi erat et die Mercurii praeterito ei pollicita eram nos cantaturos esse (Latine uidelicet) “Felicem natalem”.  En uobis imago a me capta in qua uidere potestis Ioannem et Ioannam et Iosephum et Patriciam et Danielem et Pinarium:

      Quarta sessio Iosepho natalem diem undeuigesimum agenti dicata

      Felicem natalem diem / felicem natalem diem / omnes tibi exoptamus, felicem natalem diem!

      Vsque ad diem Mercurii proximum!


      November 04, 06:49 AM

      Alexandra sodalibus discipulisque necnon hospitibus qui haec legant sal.

      Post iter Matritense breuissimun, sed iucundum ad actum sollemnem spectandum in quo magister magistrum dominus Ioannes Aegidius orationem protulit ingressus nostram in Regiam Academiam linguae Hispanicae (“Lingua qua hodie -inquit- loquimur in pleraque Tauri uetere pelle ubi uiuimus, diuersis loquelis, Latina est: lingua scilicet Latina saeculi XXI.”), epistulam electronicam ad uos iterum serissimam misi die Martis nuntiantem tertiam sessionem Circuli crastinam.

      Locus Regiae Academicae Hispanicae c.n. RAE ubi sedent Academici
        Nonnulli defuerunt, ut Pinarius noster cui doluit interesse non licere ualetudinis causa, alii autem noui adfuerunt, ut Victoria, discipula Philologiae Hispanicae animosa, et Stephanus, discipulus Philologiae Classicae qui anno academico praeterito primis in coetibus adfuit. Ceteri auditores prater me fuerunt Iosephus et Daniel et professor Custodius.

      Paginas imprimis interretiales nonnullas rimati/a sumus et deinde auscultauimus uiuida uoce epigramma Martialis 12, 43:

      Difficilis facilis, iūcundus acerbus es īdem:
      Nec tēcum possum vīvere, nec sine tē.

      cuius adiectiua uocabula ad amicum poetae illustrandum nobis fuerunt occasioni ad nos noscendos atque ad loquendum de nobis ipsis: nomen, aetas, studia, linguae quibus loquimur aut quas discimus, indoles, oblectamenta, consuetudines et ita porro.

      Anthropologici Musei Matritensis frons ubi legitur antiquum dictum

      In proximum diem Mercurii ualeatis bene!


      October 27, 12:42 PM

      Alexandra discipulis et sodalibus cum antiquis tum nouis sal.pl.d.

          Hodie octo homines sessioni Circuli interfuimus quae producta fuit per horam et dimidiam. Praeter Pinarium meque ipsam, adfuerunt sodalis professor linguae Arabicae Custodius et quinque discipuli quibus nomina sunt Iosephus et Ioannes -qui 2º gradui Philologiae Classicae student-,  Patricia  et Ioanna -quae in studia primi gradus Humanitatum incumbunt-, et tandem Daniel -alumnus primi gradus Philologiae Classicae.

           Ioannes et Iosephus discipuli fuerunt magistri Ioannis I. Cienfuegos, moderatoris scilicet Circuli Latini Xerensis, iuuenes bini ualde animosi et discendi auidi qui non solum pergunt interesse coetibus Circuli Xerensis, sed etiam nobis attulerunt Patriciam et Ioannam, quarum altera duos annos linguae Latinae studuit in Lyceo, sed ea dicit oblitam esse multarum rerum grammaticarum, altera tantum incumbuit per se ipsa in studium priorum capitulorum Familae Romanae Orbergianae. Postremo iuuenis Daniel nobis auscultabat tacitus omnia quae dicebamus, quia similis Patriciae linguam Latinam didicit modo passiuo, grammaticae uidelicet arti ac uersionibus in sermonem uernaculum partes primas dando, fere nihil intellegendo eorum quae antea legisset.

           Latine nos ipsi induximus singuli pro modulis unius cuiusque et postehac ante oculos omnium posui quasdam personas quae sibi ipsi induxerunt, id est, C. Valerium Catullum et C. Iulium Caesarem et M. Tullium Ciceronem et alios, uerbis facilibus captu usa:

           Postremo legimus et rimati/ae sumus notissimum Carmen LXXXV Catullianum hoc:

           Valete omnes quam plurimum usque ad diem proximum Mercurii quo tertiam sessionem habebimus nescio quo in conclaui, utpote quod scriptorium meum paruum euaserit!


      October 19, 05:52 PM

      Alexandra sodalibus discipulisque Gaditanis salutem pl. d.

      Postquam heri uesperi epistulam electronicam serissimam misi ut uos certiores facerem de nouis sessionibus Circuli nostri, inopportune me egisse putabam atque ea de causa die crastino me neminem inuenturam esse meo in scriptorio. Feliciter quattuor nos conuenimus et coetum iucundum habuimus bini  discipuli, qui uocantur Iosephus et Ioannes, Pinarius et ego ipsa.

      Legimus quidem et sermocinati sumus de sententiis Latinis necnon Graecis facilibus captu, propterea quod nobis opus erat in os reuocare et dicere uiua uoce uerba fere oblita. De talibus enim sententiis et dictis et litteris notisque collocuti sumus prima in sessione noui anni academici:

      1. In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus.
      2. μέγα βιβλίον μέγα κακόν.
      3. Carpe diem.
      4. Primum uiuere, deinde philosophari.
      5. ?
      6. Nullus agenti dies longus est.
      7. Mater tua mala burra est.
      8. Tu quoque, fili mi! / καὶ σὺ τέκνον;
      9. Odi et amo. Quare id faciam fortasse requiris. / Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
      10. Optimum cibi condimentum fames.
      11. Quid agis, homuncule? Veni, uidi… oblisus sum.
      12. Caue canem.
      13. τὰ λευκὰ τῶν τριχῶν ἀπαμβλύνει τὸν νοῦν.
      14. Beatus ille qui procul negotiis…
      15. S.P.Q.R.

      De auctoribus harum sententiarum uel de earum origine et de aliis argumentis quae ex amoeno colloquio fluxerunt, omnes simul blaterauimus garriuimusque, et Latinitas ipsa, quoad ego sciam, sarta tecta pergit atque incorrupta manet.

      Valetudinem uestram diligenter curate usque ad proximam sessionem quae hora sueta fiet meo in scriptorio nº 26!


      Posts

      August 17, 09:34 AM

      1. Grammatici libri Latinae linguae
      [*libri peregrini Hispanice translati]:

      • BASSOLS de CLIMENT, M., Fonética latina, Madrid 1962.
      • BELTRÁN CEBOLLADA, J.A., Introducción a la morfología latina, Zaragoza, 1999.
      • BASSOLS de CLIMENT, M., Sintaxis latina, Madrid 1956.
      • *CECCARELLI, L., Prosodia y métrica del latín clásico [traducción española R. Carande Herrero], Sevilla 1999.
      • BALLESTER, X., Fonemática del latín clásico. Consonantismo, Madrid 1996.
      • GARZÓN RUIPÉREZ, M., Hispania Nostra. Introducción a la lengua y cultura latinas, Salamanca, 1981.
      • *GRANDGENT, C.H., Introducción al latín vulgar, Madrid: C.S.I.C:, 1991.
      • HERRERO LLORENTE, V.J., Introducción a la filología latina, Madrid, 1965.
      • MARINER BIGORRA, S., Lengua y Literatura Latinas I. Filología. Madrid,1990.
      • MOLINA YÉVENES, J., Iniciación a la fonética, fonología, morfología, Barcelona 1968 (revisada y reeditada por E. Borrel Vidal, Barcelona 1993).
      • *MONTEIL, P., Elementos de Fonética y Morfología del latín, (traducción española y actualización de C. Fernández Martínez), Univ. de Sevilla, Sevilla 1992.
      • *PALMER, L.R., Introducción al latín, Barcelona, 1988.
      • *PINKSTER H., Sintaxis y Semántica del Latín [trad. española de M. Esperanza Torrego y Jesús de la Villa], Madrid: Ediciones Clásicas, 1995.
      • QUETGLAS I NICOLAU, P., Elementos básicos de filología y lingüística latinas, Barcelona, 1985.
      • RUBIO FERNÁNDEZ, L., Introducción a la sintaxis estructural del latín, Barcelona 1983.
      • RUBIO, L.-GONZÁLEZ, T., Nueva gramática latina, Madrid 1985;
      • RUBIO, L.-GONZÁLEZ, T., Nueva gramática latina. Ejercicios, Madrid 1987.
      • SÁNCHEZ SALOR, E., Semántica y Sintaxis. La oración compuesta latina. Universidad de Extremadura. Badajoz 1993.
      • SEGURA MUNGUÍA, S., Gramática de la lengua latina, Bilbao 2004.
      • SEGURA MUNGUÍA, S., Método de latín, Bilbao, 2006.
      • SILES, J., Introducción a la Lengua y Literatura latinas, Madrid, 1983.
      • *VÄÄNÄNEN, V., Introducción al latín vulgar [versión española de Manuel Carrión], Madrid: Gredos, 1985.
      • VALENTÍ FIOL, E., Gramática de la lengua latina, Barcelona 1986 (8ª)
      • VALENTÍ FIOL, E., Sintaxis latina, Barcelona 1987 (17ª).

      2. Grammatici libri linguae Graecae:

      • BERENGUER AMENÓS, J., Gramática griega, texto revisado por A. André, Barcelona, 1999 (1ª ed. 1942).
      • BERENGUER AMENÓS, J., Hélade, I-II, Barcelona, 1985.
      • CEREZO MAGÁN, M., Didáscalos. Método de iniciación al griego antiguo, Lleida, 2000.
      • CEREZO MAGÁN, M., Nuevo Didáscalos. Método de iniciación al griego antiguo, Lleida, 2004.
      • LUCAS, J.M.- PEDRERO, R.M., Antología de iniciación al griego (Madrid 1992).
      • PENAGOS, L., Gramática griega, Santander 1987(18ª ed.); Antología Griega del Bachiller, Santander 1984(13ª ed.).
      • RODRÍGUEZ ALFAGEME, I., Nueva gramática griega, Madrid, 1988.
      • ROJAS ÁLVAREZ, L., Gramática Griega, 2 tomos, México, 2004.
      • SANZ LEDESMA, M., Gramática Griega, Madrid, 2005.
      • CIRAC Y ESTOPAÑÁN, S., Manual de gramática histórica griega. I: Lecciones de
      • fonética (Barcelona 1955).
      • *CHANTRAINE, P., Morphologie historique du grec (París 1967) [traducción española.(Reus 1974)].
      • *FLEURY, E., Morphologie historique de la langue grecque (París 1936) [traducción española (Barcelona 1971)].
      • *FLEURY, E., Précis de phonétique grecque (París 1933) [trad. Española (Barcelona 1969)].
      • CRESPO, E., Sintaxis griega, Madrid, 2003.
      • LASSO DE LA VEGA, J.S., Sintaxis griega I, Madrid, 1968.
      • RODRÍGUEZ ADRADOS, F., Nueva sintaxis del griego antiguo, Madrid, 1992.
      • *BRANDENSTEIN, W., Lingüística griega, Madrid 1964 (Berlín 1953).
      • FERNÁNDEZ GALIANO, M., Manual práctico de morfología verbal griega, Madrid 19812
      • MARTÍNEZ, R. - RUIZ YAMUZA, E. - VÍLCHEZ, M., “La enseñanza de la morfología verbal griega en los primeros años de la universidad”, EClás. 91 (1987) 119-135.


      3. Thesauri Graeci Latinique

      RODRÍGUEZ ADRADOS, F. (Coord.), Diccionario Griego-Español (DGE), Madrid, 1980- .
      PABÓN DE URBINA, J. M., Diccionario manual Griego-Español, Barcelona, 1970 (5ª ed.)

      NEBRIJA, e.a., Lexicon hoc est Dictionarium ex sermone latino in hispaniensem, Salmanticae 1492.
      BLÁZQUEZ FRAILE, A., Diccionario Latino-Español, Español-Latino, Barcelona, 1988.
      MIR, J. M.ª (Dir.), Diccionario Ilustrado Latín Vox – Latín-Español, Español-Latín, Spes Editorial, Barcelona, España 2003.
      SEGURA MUNGUÍA, S., Diccionario etimológico latino-español, Madrid, 1985.
      SEGURA MUNGUÍA, S., Nuevo diccionario etimológico latino-español y de las voces derivadas, Bilbao, 2003.

      4. Vincula ad thesauros Hispanicos aliaque in rete condita



      - E. Antonio de Nebrija, Vocabulario español-latino, Salamanca [¿1495?]

      - A. Sánchez de la Ballesta, Dictionario de vocablos castellanos, aplicados a la propriedad latina, Salamanca, 1587.

      - Balthazar Henriquez Thesaurus verborum hispano-latinu,s, Matriti, 1679.

      - Manuel de Valbuena, Diccionario universal latino-español, Madrid, 1808.

      - Stephanus Ximenez, Dictionarium manuale latino-hispanum ad usum puerorum, Matriti,, Editio tertia, 1828.

      - Sánchez de las Brozas, Minerva sive de causis linguae Latinae, Sánchez Salor, E. y Chaparro Gómez, C. (eds.), Francisco Sánchez de las Brozas. Minerva o de causis linguae latinae, Cáceres, Institución Cultural El Brocense, 1995. (Proiecto Grammaticus)

      - Juan Torrella, Syntaxis illustrada con declaraciones y notas importantes, Barcelona, 1789 (Biblioteca de Catalunya)

      - Bartolomé Bravo, Thesaurus hispano-latinus (GOOGLE BOOKS)

      - Gradus ad Parnassum (v.1, 1765) -- (v.2, 1791)

      - Lexicon Hispanicum-Latinum (J.J. del Col) ( PDF)

      - Diccionario VOX Latino-Español (PDF-Scribd)

      - Diccionario VOX Griego Clásico-Español (PDF-Scribd)



      July 18, 05:02 PM



      Ancient Greek and Latin Texts (Google Books)

      Bibliography of on-line neo-latin texts: "The Philological Museum"

      Biblioteca Digital Mundia



      Bibliotheca Augustana Latina et Graeca



      Bibliotheca Latina "The Latin Library"



      Bibliotheca Latina Intratext



      Bibliotheca Latina Wiki


      Bibliothèques Virtuelles Humanistes



      Calendarium Romanum

      CAMENA - Corpus Automatum Multiplex Electorum Neolatinitatis Auctorum

      Clavis Ciceroniana

      Corpus Cloacopoeticum Classicophilologicum Vindobonense (Gerardus Alesius 2001)

      Corpus Grammaticorum Latinorum



      De copia uerborum Des. Erasmi Roterod.



      De differentiis verborum Ausonii Popmae (Augustae Taurinorum 1852)

      Dictionarium dictorum Latinorum



      Dictionnaire des Antiquités Grecques et Romaines (Daremberg et Saglio)



      Dictionnaire Latin-Français (Gaffiot 1934)


      Dictionarium universale Latino-Gallicum, J. Boudot (1774)


      Edonnelly.com (Tabularium librorum latinorum [GoogleBooks - Internet Archive])

      Enchiridion Latinorum Synonymorum (1841)



      Fastorum machinula calculatoria (Rostra)

      Glossarium Anglico-Latinum (G. Redmond)



      Glossario de re metrica Graeca et Latina

      Glossarium mediae et infimae latinitatis (Du Cange et al.1883-1887)



      Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis (DuCange 1710)



      Gradus ad Parnassum (v.1, 1765)



      Gradus ad Parnassum (v.2, 1791)



      Index nominum Latine redditorum



      Latinitas Recens (Speculum)

      Lexicon Anglicum-Latinum hodiernum (adumbratio)



      Lexicon Anglicum-Latinum hodiernum (silva)



      Lexicon Francogallico-Latinum (Hyginus García)



      Lexicon Germanico-Latinum



      Lexicon Hispanicum-Latinum (J.J.del Col)



      Lexicon Latinitatis Recentis



      Lexicon Latinum (Wagner, 1878)



      Lexicon manuale ad scriptores mediæ et infimæ latinitatis, ex glossariis Caroli Dufresne, D. Ducangii, D. P. Carpentarii, Adelungii, et aliorum... (Migne 1890)

      Lexicon manuale græco-latinum et latino-græcum (Schrevel 1818 / 1823)

      Lexicon Neo-Latinum (J. Ramminger)



      Lexicon Recentioris Latinitatis (Blasius Amata)

      Medieval Latin Lexicon (Niermeyer 1976)

      Nomenclator octolinguis (Hadrianus Junius 1606)

      Nomina et tituli feminarum
      Numen. The Latin Lexicon

      Orbis latinus Graesse (on-line) - (Cf. et "El miliario extravagante")



      Orbis latinus, Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit, par Johann Georg Theodor Graesse, Friedrich Benedict & Helmut Plechl (1972) 

      Parvum Verborum Novatorum Lexicum (Italico-Latinum)



      RBMS/BSC. Latine locorum nomina

      Suffixa: -tor, trix; -trum  //  Nomina et tituli feminarum

      The Latin Library



      Thesaurus Hispano-Latinus (B. Bravo) CV



      Thesaurus hispano-latinus (B. Bravo) Google



      Thesaurus Linguae Latinae (Estienne)

      Thesaurus Lingua Latinae in IV tomos diuisus, Roberto Stephano auctore (Basileae 1740)  



      Thesaurus Novus Linguae et Eruditionis Romanae (Gesner)



      Vademecum in opus Saxonis... ex indice uerborum



      Verbix Latinus



      Vocabula computatralia

      September 04, 06:03 PM









      "Adulescens" et "Iuvenis" (Commentarii nubeculati Latine scripti)

      Alatii Recitationes 

      Bibliographia selecta de Latinitate uiua (usque ad annum 1999um)

      Cena Latina Berkeleiensis




      Circuli latini (Google Maps)

      Conventicula aestiva (Lexintoniae in civitate Kentukia)


      Corso intensivo di Latino col metodo Polis  (Pontificia Università della Santa Croce)












      Latinum  (Latin language distance audio course)








      Nuntii Stationis Radiophonicae Vaticanae

      Paginae Latinae Graecaeque q.n. "Blogs" 

      PHILIA - (PHratria Iuvenum  Latinatem Investigantium Alentiumque)


      Retiarius - Commentarii Periodici Latini


      SALVI  (Septentrionale Americanum Latinitatis Vivae Institutum)







      Tyrtarion (You Tube)










      Uploads

      Favorites

      abcdefghijklmnopqrstuvwxyz abcdefghijklmnopqrstuvwxyz